Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XVII.
1 | VERS. 14.---Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Casiam, et nomen tertiae Cornustibii. |
2 | [43. ]Haec nomina, pro eo quod a virtutibus sumpta sunt, apte curavit interpres non ea sicut in Arabico sermone inventa sunt ponere, sed in Latinum eloquium versa apertius demonstrare. Quis enim nesciat Diem vel Casiam Latina esse vocabula? At vero in Cornustibii (quamvis non cornus, sed cornu dicitur, nec cantantium fistula Tibium, sed tibia vocatur) in Latina tamen lingua sermonis genere minime custodito, rem, credo, prodere maluit, atque in eius linguae de qua transferebat proprietate perdurare. Vel quia per cornu et tibiam unum verbum ex utroque composuit, utrumque verbum per unam orationis partem in Latina lingua transfusum quo voluit genere licite vocavit. [Vet. XXII.] Quid est ergo quod prima filia beati Iob Dies dicitur, secunda Casia, tertia vero Cornustibii vocata memoratur, nisi quia universum genus humanum, quod benignitate conditoris atque eiusdem misericordia redemptoris eligitur, istis nominibus designatur? Homo namque quasi dies ex conditione claruit, quia hunc auctor suus ingenitae innocentiae splendore respersit. Sed sponte sua ad peccati tenebras lapsus, quia veritatis lucem deseruit, quasi in nocte se erroris abscondit, quia alias dicitur secutus umbram. Sed quia auctori nostro non defuit largitas bonitatis suae, etiam contra tenebras iniquitatis nostrae eum quem prius potenter ad iustitiam condidit potentius redimendo postmodum ab errore revocavit. Cui quia post casum suum illa conditionis suae pristina firmitas defuit, eum contra bella intima repugnantis corruptionis multiplicibus donorum suorum virtutibus fulsit. Quae nimirum virtutes proficientium in notitia caeterorum hominum quasi suavitate fragrant odorum. Hinc est enim quod per Paulum dicitur: Christi bonus odor sumus Deo . Hinc est quod sancta Ecclesia, in electis suis quamdam fragrantiam suavitatis odorata, in canticorum Cantico loquitur, dicens: Donec rex in recubitu suo est, nardus mea dedit odorem suum . Ac si aperte dicat: Quousque meis obtutibus rex apud se in requie secreti coelestis absconditur, electorum vita miris virtutum odoribus exercetur, ut quo adhuc eum quem appetit non videt, ardentius per desiderium flagret. Rege quippe in recubitu suo posito, nardus odorem dat, dum, quiescente in sua beatitudine Domino, sanctorum virtus in Ecclesia magnae nobis gratiam suavitatis administrat. Quia ergo et conditum luce innocentiae claruit, et redemptum genus humanum exercitio bonorum operum odorem suavitatis aspersit, prima filia recte Dies, et secunda non incongrue Casia nominatur. Bene autem Casia dicitur, quae in tanto sublimis vitae odore dilatatur. In ipsa quippe sua origine in qua iustus homo conditus fuerat tantis quantis nunc opus est virtutibus non indigebat, quia si stare sicut est conditus vellet, hostem extra positum vincere sine difficultate potuisset. Postquam vero per assensum hominis semel adversarius ad intima irrupit, laboriosius iam victor eiicitur, qui adhuc impugnans sine labore repelleretur. |
3 | [44. ] Multis virtutibus, quae in paradiso necessariae non fuissent, indigemus.---Multa namque nunc exhibenda sunt quae in paradiso necessaria non fuerunt. Nunc quippe opus est virtute patientiae, laboriosa eruditione doctrinae, castigatione corporis, assiduitate precis, confessione delictorum, inundatione lacrymarum; quorum profecto omnium conditus bono non eguit, quia salutis bonum ex ipsa sua conditione percepit. Aegro quippe poculum amarum porrigitur, ut ad salutis statum morbo sublato revocetur. Sano autem nequaquam praecipitur quid accipiat ut convalescat, sed a quibus caveat ne languescat. Nunc ergo maioribus studiis utimur, cum salutem nequaquam servamus habitam, sed reparare curamus ablatam. Et quia omnes hi annisus nostrae reparationis magnis intra sanctam Ecclesiam opinionibus pollent, nomen secundae filiae velut casia ex merito redolet, ut quia prima filia quasi dies exstitit per dignitatem conditionis, secunda casia sit per fragrantiam fortitudinis ex gratia redemptionis. [Vet. XXIII.] Unde et eidem venienti Redemptori per Prophetam dicitur: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis a gradibus eburneis, ex quibus te delectaverunt filiae regum in honore tuo . Quid enim myrrhae, guttae et casiae, nomine nisi virtutum suavitas designatur? Quid eburneis gradibus nisi magna nitens fortitudine proficentium ascensus exprimitur? Redemptor igitur veniens myrrha, gutta et casia, in vestimento utitur, quia ex electis suis, quibus se misericorditer induit, myrrhae virtutis fragrantiam aspergit. In quibus iste odor eburneis gradibus ducitur, quia in eis virtutum opinio non ex ostensione simulationis, sed ex veri ac solidi operis ascensu generatur. Bene autem subditur: Ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Sanctae namque animae ab antiquis patribus ad cognitionem veritatis editae Redemptorem suum in eius honore delectant, quia ex eo quod bene agunt suae laudi nihil vindicant. Quia vero tertio ordine humanum genus etiam carnis resurrectione renovatum in illo concentu aeternae laudis assumitur, tertia filia Cornustibii vocatur. Quid enim per Cornustibii nisi laetantium cantus exprimitur? Ibi enim veraciter adimpletur quod modo per Prophetam dicitur: Cantate Domino canticum novum . Ibi veraciter adimpletur, ubi canticum laudis Dei non iam ex fide, sed ex specie contemplata cantabitur. Ibi a nobis conditor noster laudum suarum veraces cantus recipit, qui humanum genus et condendo diem, et redimendo casiam, et assumendo cornustibii fecit. Qui enim lux fuimus conditi, et nunc sumus casia redempti, erimus quandoque cornustibii, in exsultatione aeternae laudis assumpti. Sed priusquam ad nuptiarum thalamum sponsa perveniat, omnem a se vitae foeditatem respuit, et sponsi amori praeparans sese per species virtutum ornat et comit. Studet quippe interni arbitri iudicio placere, et, intimis desideriis sublevata, foedos mores conversationis humanae transcendere. Unde bene et de eisdem filiabus beati Iob subditur: |