monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XV . <<<     >>> XVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XVI [Rec. XI].

1 VERS. 12, 13.---Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinae; et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
2 [36. ] In duplicatis Iob armentis et gregibus, aggregata fidelium universitas designatur: innocentium, in vitiis olim superbientium, iugo legis subditorum, gentilium.---Quod septem millia ovium, et tria millia camelorum, et quingenta iuga boum, et quingentas asinas ante probationem percussionis habuerit, ipsa eiusdem historiae praefatio ostendit; quae per flagellum perdita, ea nunc sunt duplicia restituta. Filii autem totidem sunt redditi [Editi tum vet. tum recent., quot amisit. Mss. scrupulose inhaesimus.] quot amissi. Septem quippe filios et tres filias habuit, septem autem nunc filios et tres filias recepisse describitur, ut et hi qui exstincti fuerant vivere demonstrentur. Dum enim dicitur: Addidit Dominus quaecunque fuerant Iob duplicia [Iob I], et tamen totidem filios ei restituit quot amisit, et liberos dupliciter addidit, cui decem postmodum in carne restituit, decem vero qui amissi fuerant in occulta animarum vita reservavit [Vet. XVII]. Si quis autem in praedictis animalibus, postposito culmo historiae, ut intellectuale videlicet animal, pasci mysteriorum fruge desiderat, necesse est ut quae sentimus agnoscat. Intelligere enim possumus quod in his animalibus aggregata fidelium universitas designatur. Hinc est namque quod per Psalmistam Patri de Filio dicitur: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oves et boves universas, insuper et pecora campi [Psal. VIII, 8]. Hinc est quod idem propheta sanctam Ecclesiam simplices quosque inhabitare conspiciens, ait: Animalia tua habitabunt in ea [Psal. LXVII, 11].
3 [37. ]Quid ergo in ovibus nisi innocentes, quid in camelis nisi eos qui caeterorum mala transeunt [Ed. etiam vet., exuberanti (vel extuberanti) et tortuosa. Germ., extumerantium. Nostram lect. suppeditarunt Corb. Germ., Turon., Val. Cl., et pl. Norm.] exuberantium tortuosa mole vitiorum, quid in iugatis bobus nisi Israelitas legi subditos, quid in asinis nisi simplices gentilium mentes accipimus? Nam quia innocentes quique ovium nomine designantur, testatur Psalmista, qui ait: Nos autem populus eius, et oves pascuae eius [Psal. XCIV, 7]. Neque enim qui servare innocentiam negligunt, illa internae pascuae refectione satiantur.
4 [38. ]Cameli vero nomine aliquando in sacro eloquio Dominus, aliquando gentilium superbia exprimitur, quasi excrescente desuper tumore tortuosa. Quia enim ad suscipienda onera sponte se camelus humiliat, non immerito Redemptoris nostri gratiam designat, qui in eo quod infirmitatis nostrae onera suscipere dignatus est, a potestatis suae celsitudine sponte descendit. Unde et per Evangelium dicit: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam [Ioan. X, 18], et nemo tollit eam a me. Et unde iterum dicit: Facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum coelorum [Matth. XIX, 24]. Quid enim nomine divitis nisi quemlibet elatum, quid cameli appellatione, nisi propriam condescensionem signat? Camelus enim per foramen acus transiit, cum idem Redemptor noster usque ad susceptionem mortis per angustias passionis intravit. Quae passio velut acus exstitit, quia dolore corpus pupugit. Facilius autem camelus per foramen acus transit quam dives coelorum regnum ingreditur, quia nisi ipse prius infirmitatis nostrae onera suscipiens per passionem suam [Ita Mss. et vet. Edit. In Gilot., Vatic., Gussanv., formam, quod etiam lego in Mss. duob. Germ., Pratel et Utic.] foramen nobis humilitatis ostenderet, nequaquam se ad humilitatem illius superba nostra rigiditas inclinaret. Rursum cameli nomine tortuosa ac plena vitiis gentilitas designatur, sicut per Moysen dicitur quod inclinata iam die egressum in agro Isaac in camelo sedens Rebecca conspexerit, ac protinus de camelo descendit, et sese pallio ad visionem illius verecundata cooperuit [Genes. XXIV, 64]. Quem enim Isaac alium, in eo quod inclinata iam die in agro egressus fuerat, designabat, nisi eum qui extremo huius mundi tempore, velut in diei fine veniens, quasi in agrum foras exiit? quia cum sit invisibilis, in hoc mundo se visibilem demonstravit. Quem in camelo sedens Rebecca conspexit, quia eum Ecclesia ex gentibus veniens, dum adhuc vitiis esset innixa, et necdum spiritualibus, sed animalibus motibus inhaereret, attendit. Sed protinus de camelo descendit, quia vitia quibus prius fuerat superbe elata deseruit, seque etiam pallio operire curavit, quia, viso Domino, infirmitatem suae actionis erubuit, et illa quae prius in camelo [Pl. Norm. et Corb. Germ., libere.] libera gestabatur, descendens postmodum [Duo Germ., Vindoc., Laud., Val. Cl., verecundia.] verecunda tegitur. Unde eidem Ecclesiae a priore elatione conversae per apostolicam vocem, quasi Rebeccae de camelo descendenti sibique pallium superducenti, dicitur: Quem enim fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis [Rom. VI, 21]?
5 [Vet. XVIII.] [ 39. ]In bobus vero aliquando luxuriosorum dementia, aliquando laboriosa fortitudo praedicantium, aliquando humilitas exprimitur Israelitarum. Quia enim bovis nomine per comparationem luxuriosorum dementia designatur, Salomon indicat, qui cum male suadentis mulieris petulantiam praemisisset, adiunxit: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam [Prov. VII, 22]. Rursum quia bovis nomine labor praedicatoris exprimitur; legis verba testantur, quae ait: Non obturabis os bovi trituranti [Deut. XXV, 4]. Ac si aperte diceret: Praedicatores verbi a stipendiorum suorum perceptione non prohibebis. Rursum quia bovis nomine plebs Israelitica figuratur, propheta asserit, qui Redemptoris adventum denuntians dicit: Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui [Isai. I, 3], per bovem scilicet Israeliticum populum iugo legis edomi tum signans, per asinum vero gentilem populum indicans, voluptatibus deditum, et gravius brutum.
6 [40. ]Asinorum quoque et asinarum nomine aliquando luxuriosorum petulantia, aliquando [Vindoc., consuetudo.] mansuetudo simplicium, aliquando vero, ut praediximus, stultitia gentilium designatur. Quia enim luxuriosorum petulantia asinorum appellatione per comparationem exprimitur aperte declaratur cum per prophetam dicitur: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum [Ezech. XXIII, 20]. Rursum quia asinarum nomine simplicium vita figuratur, Redemptor noster cum Ierusalem pergeret, [Ebroic., Vindoc. et al., in asina.] asinam sedisse memoratur. Ierusalem quippe visio pacis dicitur. Quid igitur signat quod Dominus sedendo asinam Ierusalem ducit, nisi quod simplices mentes dum praesidendo possidet, eas usque ad visionem pacis sua sacra sessiono perducit? Rursum quia asinorum nomine stultitia gentilium designatur propheta testatur, dicens: Beati qui seminatis super omnes aquas, [Val. Cl., innitentes; et paulo infra, innitere.] immittentes pedem bovis et asini [Isai. XXXII, 20]. Super omnes quippe aquas seminare est cunctis populis fructuosa vitae verba praedicare. Pedem vero bovis et asini immittere est vias Israelitici et gentilis populi per praeceptorum coelestium vincula religare.
7 [Vet. XIX.] [ 41. ] Sacrae Scripturae littera praeterita referuntur, et futura praedicuntur.---Litterae igitur veritate servata, sub beati Iob nomine cunctis his animalibus non immerito credimus sanctae Ecclesiae populos designari, quatenus ea quae scripta sunt dispensatione sancti Spiritus cuncta mirabiliter ordinante, et transacta nobis referant, et futura [Ita Mss. et vet. Edit. Paris. ac Basil., ubi rec. Gilot., Vatic. et Gussanv. habent praedicent.] praedicant. Agnoscamus ergo in ovibus fideles atque innocentes ex Iudaea populos, legis dudum pascuis satiatos. Agnoscamus in camelis ad fidem simplices ex gentilitate venientes, qui prius sub ritu sacrilego, quasi quadam deformitate membrorum, valde turpes ostensi sunt, videlicet foeditate vitiorum. Et quia saepe, ut praediximus, sacra eloquia curant repetere quod affirmant, possunt rursum in bobus Israelitae accipi, quasi iugo legis attriti; asinis vero, ut dictum est, gentiles populi designari, qui dum se colendis lapidibus inclinabant, non reluctante mente, quasi dorso stulte supposito, quibuslibet idolis bruto sensu serviebant. Sancta ergo Ecclesia quae in exordiis suis innumeris tentationibus pressa, vel Israeliticum populum, vel multos ex gentibus amisit, videlicet quos lucrari non potuit, duplicia in fine recipit, quia in ea ex utraque natione fidelium numerus multiplicior excrescit. Possunt etiam per iugatos boves praedicatores intelligi. Unde cum eos ad annuntiandum Dominus mitteret, teste Evangelio [Marc. VI, 7], binos misisse describitur, ut quia vel duo sunt praecepta charitatis, vel quia haberi societas minus quam inter duos non potest, praedicatores sancti ex ipsa qualitate suae missionis cognoscerent quantum concordiam societatis amarent. Possunt, sicut praediximus, per asinas mentes simplicium designari. Sancta vero Ecclesia duplices boves atque asinas, recipit quia praedicatores sancti, qui, pressi formidine, in eius dudum tentatione tacuerant, et mentes simplicium, quae, victae terroribus, veritatem illius confiteri formidabant, tanto iam nunc robustius in confessione veritatis voces suas exerunt, quanto debilius ante timuerunt.
8 [42. ] Latentia in diversis numeris mysteria, et in nominibus trium Iob filiarum.---Haec in significatione Ecclesiae breviter diximus: quae quomodo eiusdem sanctae Ecclesiae capiti serviant, in exordio huius operis latius nos dixisse memoramus [Praefat., num. 14]. Qui ergo de his sibi plenius satisfieri nititur, secundum huius operis librum [Maxime num. 43] legere dignetur. Iam vero si quaerimur ut etiam de ipso animalium numero disseramus, cur mille iuga boum, vel mille asinae, et sex millia camelorum, et quatuordecim millia ovium numerentur, dicere breviter possumus quod apud saecularem quidem scientiam millenarius numerus idcirco perfectus habetur, quia denarii numeri quadratum solidum reddit. Decem quippe decies ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, [Locum hunc in Editis et in quibusdam Mss. vitiatum restituimus ope Mss. duor. Germ., Norman. et Vindoc. In Turon., Laud. et Val. Cl., legitur, sed plena est, ut autem in altitudinem. Corruptius in Ed. Gilot., Vatic., Gussanv., Sed plana non est, ut autem in latitudinem. In vetustior., sed plana non est, ut autem in latitudinem. Quae lectiones sensu carent. Legendum ergo: sed plana est; hoc est sine altitudine. Unde subditur: ut autem in altitudinem surgat.] sed plana est. Ut autem in altitudinem surgat, et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur, et mille sunt. Senarius autem numerus idcirco perfectus est, quia primus in numeris completur partibus suis, id est sexta sui parte, et tertia, et dimidia, quae sunt unum, et duo, et tria, quae in summam ducta sex fiunt. Nec alius ante senarium numerum reperitur, qui in suis partibus dum dividitur, tota eius summa compleatur. [Vet. XX, Rec. XII.] Sed quia cuncta haec per sacrae Scripturae celsitudinem proficiendo transcendimus, ibi senarium, ibi septenarium, ibi denarium, ibi millenarium unde sit perfectus invenimus. Senarius quippe numerus in Scriptura sacra perfectus est, quia in mundi origine Dominus ea quae primo die coepit sexto die opera implevit [Genes. II, 2]. Septenarius in ea perfectus est, quia omne opus bonum [Val. Cl., per septem Spiritus sancti virtutes.] septem per Spiritum virtutibus agitur, ut et fides simul et opera consummentur. Denarius numerus in ea perfectus est, quia lex in decem praeceptis concluditur, omnisque culpa non amplius quam per decem verba cohibetur, atque, enarrante Veritate, operatores vineae denario remunerantur [Matth. XX, 10, 11]. In denario quippe tria iunguntur ad septem. Homo autem, qui ex anima constat et corpore, in septem qualitatibus continetur. Nam tribus spiritaliter, et quatuor corporaliter viget. In dilectione etenim Dei tribus qualitatibus spiritaliter excitatur, cum ei per legem dicitur: Diliges Dominum Deum tuum [Vindoc., et pl. Norm., ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua.] ex tota mente tua, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua [Matth. XXII, 37]. Corporaliter vero quatuor qualitatibus continetur, quia videlicet ex materia calida et frigida, humida et sicca componitur. Homo ergo qui ex septem qualitatibus constat denario remunerari dicitur, quia in illa perceptione supernae patriae septem nostra ad tria iunguntur aeterna, ut homo contemplationem Trinitatis accipiat, et de remuneratione operis quasi quodam denario consummatus vivat. Vel certe quod septem virtutes sunt quibus in hac vita laboratur, dumque eis in remuneratione contemplatio Trinitatis redditur, vita laborantium denario remuneratur. Sed perfectus quisque etiam in hac vita denarium accipit, dum eisdem septem virtutibus, spem, fidem, charitatemque coniungit. Millenarius quoque numerus in sacro eloquio perfectus accipitur, quia appellatione eius universitas designatur. Unde scriptum est: Verbi quod mandavit in mille genera iones [Psal. CIV, 8]. Cum enim nequaquam credendum sit quod ad centum generationes mundus extenditur, quid aliud mille generationibus nisi universitas generationum figuratur? Beatus igitur Iob quatuordecim millia ovium recepit. Quia enim in sancta Ecclesia virtutum perfectio ad utrumque sexum ducitur, septenarius in ea numerus duplicatur. Et sex millia camelorum, quia plenitudinem in illa operis accipiunt qui ab illa dudum vitiorum suorum foeditate perierunt. Mille quoque iuga boum, ac mille asinas recepit, quia Israelitas atque gentiles, doctos ac simplices, post tentationum casus in culmen perfectionis assumit. [Rec. XIII.] Septem quoque filios, et tres filias recepit, quia [Ebroic. aliique Norm., eorum mentes quos . . . spe, fide, atque charitate coniungit.] eorum mentibus quos septem virtutibus genuerat ad perfectionis summam, spem, fidem, charitatemque coniungit, ut tanto verius prole sua gaudeat, quanto suis fidelibus nil deesse virtutis pensat. [Vet. XXI.] Sed quia haec succincte transcurrimus, nunc ipsis quoque indagandis filiarum vocabulis intendamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.119v bsb4611.273 csg209.455 sbb354.427 uwb149.100

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XV . <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik