monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XV [Vet. XVI].

1 VERS. 12.---Dominus autem benedixit novissimis Iob magis, quam principio eius.
2 [35. ] Deus novissimis Ecclesiae, multiplici animarum collectione benedicet.---Haec historice facta credimus, haec mystice facienda speramus. Magis enim novissimis Iob quam principio benedicitur, quia quantum ad Israelitici populi susceptionem pertinet, urgente fine praesentis saeculi, dolorem sanctae Ecclesiae Dominus animarum multiplici [Laud., electione.] collectione consolatur. Tanto quippe locupletius ditabitur, quanto et manifestius innotescit quod ad finem praesentis vitae temporalitas urgetur. Praedicatores namque sanctae Ecclesiae benedictione extremi temporis Psalmista ditari conspexerat, cum dicebat: Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt, ut annuntient [Psal. XCI, 15]. In senecta scilicet uberi multiplicantur, quia cum eorum vita differtur, semper ad melius fortitudo producitur, eisque per augmentum temporum crescunt etiam lucra meritorum. Bene autem patientes sunt ut annuntient, quia coelestia praedicantes, tanto robustius adversa tolerant, quanto et per tolerantiam suam animarum commoda locupletius reportant. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.119v bsb4611.272 csg209.454 sbb354.427 uwb149.100

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik