monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XIII. <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XIV [Rec. IX].

1 IBID.---Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
2 [24. ] Ecclesia receptura est aliquando duplicia.---Licet cuncta haec iuxta historiam veraciter dicta sint, ipsis tamen oblatis muneribus cogimur ut ad allegoriae mysterium recurramus. Neque enim otiose debemus accipere quod ovem, quod unam, quod inaurem auream obtulere, quod unam. Et si fortasse iuxta litteram mirum non est ovis oblata cur una, valde tamen mirum est inauris oblata cur una. Quid vero aut ovis ad inaurem pertinet, aut quid inauris ad ovem? Ex ipso ergo munerum fine compellimur ut priora quoque, quae superficie tenus iuxta solam historiam contingendo transcurrimus, in allegoriae mysteriis indagemus. Quia igitur Christus et Ecclesia, id est caput et corpus una persona est, saepe beatum Iob diximus modo capitis, modo figuram corporis designare [Vet. IX]. Servata ergo historiae veritate, sub typo gestum sanctae Ecclesiae sentiamus id quod scriptum est: Addidit Dominus omnia quaecunque fuerant Iob duplicia. Sancta quippe Ecclesia etsi multos nunc percussione tentationis amittit, in fine tamen huius saeculi ea quae sua sunt duplicia recipit, quando susceptis ad plenum gentibus, ad eius fidem currere omnis quae tunc inventa fuerit, etiam Iudaea consentit. Hinc namque scriptum est: Donec plenitudo gentium introiret, et sic omnis Israel salvus fieret [Rom. XI, 25]. Hinc in Evangelio quoque Veritas dicit: Elias [Laud. et Val. Cl., venit.] veniet, et ille restituet omnia [Matth. XVII, 11]. Nunc enim amisit Israelitas Ecclesia, quos convertere praedicando non valuit, sed tunc Elia praedicante, dum quotquot invenerit colligit, velut plenius recipit quod amisit.
3 [25. ] Ante resurrectionem sancti singulas stolas accipiunt, binas post resurrectionem.---Vel certe sanctae Ecclesiae in fine suo duplum recipere est in singulis nobis et de beatitudine animae, et de carnis incorruptione gaudere. Hinc est enim quod per prophetam de electis dicitur: In terra sua duplicia possidebunt [Isai. LXI, 7]. Hinc est enim quod Ioannes apostolus de sanctis finem mundi quaerentibus dicit: Data sunt illis singulae stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec compleretur numerus conservorum et fratrum eorum [Apoc. VI, 11]. Sicut enim longe superius diximus [scilicet praefationis, c. 10, n. 20], ante resurrectionem sancti singulas stolas accipiunt, quia sola animarum beatitudine perfruuntur; in fine autem mundi binas habituri sunt, quia cum mentis beatitudine etiam carnis gloriam possidebunt.
4 [26. ] Conversio Iudaeorum in fine mundi praenuntiata.---Sed ea quae subnexa sunt, in fine magis huius saeculi conversionem se Iudaici populi nuntiare testantur. Nam subditur: Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo eius. Tunc quippe fratres sui ac sorores ad Christum veniunt, quando ex plebe Iudaica quotquot invecti fuerint convertuntur. Ex illo enim populo carnis materiam sumpsit. Tunc ergo ad eum fratres ac sorores accedunt, quando ex ea plebe [Longip., qui ei . . . . iuncti sunt.] quae ei per cognationem iuncta est, vel qui fortes futuri sunt, velut fratres, vel infirmi, velut sorores, ad eum [Laud. et Val. Cl., per cognationem.] per cognitionem fidei devota gratulatione concurrunt. Tunc apud eum celeberrimae festivitatis convivium exhibent, quando eum iam nequaquam quasi purum hominem contemnentes, propinquitatis suae memores, divinitati se eius inhaerere congaudent. Tunc in domo eius panem comedunt, cum, postposita observatione [Gemet., Pratel., duo Germ., Val. Cl., superiacentis.] subiacentis litterae, in sancta Ecclesia mystici eloquii quasi frugis medulla pascuntur [Vet. X]. Bene autem subiungitur: Cuncti qui noverant eum prius. Prius quippe noverant, quem in passione sua quasi incognitum contempserunt. Nam nasciturum Christum nullus qui plene legem didicit ignoravit. Unde et Herodes rex, magorum occursione perterritus, sacerdotes et principes studuit solerter inquirere ubi Christum nasciturum esse praescirent; cui protinus responderunt: In Bethleem Iudae [Matth. II, 5]. Prius ergo noverant quem passionis suae tempore dum despicerent ignorabant. Quorum et notitia prior, et ignorantia posterior bene ac breviter Isaac caligante signatur. Qui dum Iacob benediceret, et quid eveniret in futuro praevidebat, et quis illi praesens assisteret nesciebat [Genes. XXVII]. Sic quippe Israelitarum populus fuit, qui prophetiae mysteria accepit, sed tamen caecos in contemplatione oculos [Laud., Gemet., duo Germ. et al., tenuit.] habuit, quia eum praesentem non vidit, de quo tam multa in futuro praevidit. Ante se enim positum nequaquam cernere valuit, cuius adventus potentiam longe ante nuntiavit. Sed ecce in fine mundi veniunt, et eum quem prius noverant recognoscunt. Ecce in domo eius panem comedunt; quia in sancta Ecclesia sacri eloquii fruge pascuntur, [Duo Germ., Ebroic. et Val. Cl., ecce omnem.] et omnem insensibilitatem pristini torporis excutiunt. Unde et subditur: Et moverunt super eum caput. Quid enim in capite, nisi [Hoc est quod Graeci dicunt τὸ ἡγεμονικὸν, seu principatum animi.] principale mentis accipitur? sicut per Psalmistam dicitur: Impinguasti in oleo caput meum [Psal. XXII, 5]. Ac si aperte diceretur: Arentem in suis cogitationibus mentem meam charitatis unctione rigasti. Caput ergo movetur, cum, per formidinem veritatis tacta, ab insensibilitate sua mens quatitur. Veniant ergo parentes ad convivium, atque excusso torpore moveant caput, id est hi qui Redemptori nostro carne coniuncti fuerant refectionem quandoque verbi in fide percipiant, et insensibilitatis pristinae duritiam amittant. Unde bene per Habacuc dicitur: Pedes eius steterunt, et mota est terra [Habac. III, 5]. Stante enim Domino terra procul dubio movetur, quia cum cordi nostro timoris sui vestigia imprimit, cuncta in nobis cogitatio terrena contremiscit. Hoc taque loco caput movere est immobilitatem mentis excutere, et ad cognitionem fidei credulitatis gressibus propinquare.
5 [27. ] Quanta ex eorum conversione Ecclesiae consolatio. Quae conversi, Christo debeant offerre.---Sed quia sancta Ecclesia nunc Hebraeorum aversione afficitur, et tunc conversione relevatur, recte subiungitur [Vet. XI]: Et consolati sunt eum super omni malo, quod intulerat Dominus super eum. Consolantur videlicet Christum, consolantur Ecclesiam, qui ab infidelitatis pristinae errore resipiscunt, et pravitatem vitae, per quam recta docentibus repugnaverant, deserunt. Annon gravis moeror est duris cordibus infructuose praedicare, laborem in ostendenda veritate sumere, sed nullum de conversione audientium fructum laboris invenire? At contra, magna praedicatorum consolatio est subsequens profectus auditorum. Relevatio quippe docentis est immutatio proficientis. Et notandum quod in flagello positum consolari noluerunt, sed ad consolandum eum post flagellum veniunt, quia nimirum passionis eius tempore Hebraei, praedicamenta fidei contemnentes, quem hominem ex morte probaverant Deum credere despexerunt. Unde per Psalmistam Dominus dicit: Sustinui qui simul mecum contristaretur, et non fuit; consolantem me quaesivi, et non inveni [Psal. LXVIII, 21]. Consolantem quippe in passione minime invenit, quia in despectu mortis etiam ipsos hostes pertulit, pro quibus ad mortem venit. Post flagella ergo propinqui ad consolationem veniunt, quia in membris suis nunc quoque Dominus patitur; sed extremo tempore Israelitae omnes ad fidem, cognita Eliae praedicatione, concurrunt, atque ad eius protectionem quem fugerant redeunt, et tunc illud eximium multiplici aggregatione populorum convivium celebratur. Tunc post flagella quasi Iob sanus ostenditur, quando a conversis atque credentibus post passionem suam ac resurrectionem Dominus in coelis immortalis vivere per certitudinem fidei scitur. Tunc quasi remuneratus Iob cernitur, quando in maiestatis suae potentia sicut est Deus creditur, et eius fidei subiici hi qui prius restiterant videntur. In fine igitur mundi credentes Hebraei conveniant, et humani generis redemptori in potentia divinitatis quasi sano Iob oblationem suarum vota persolvant [Vet. XII]. Unde et bene subditur: Et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. Quid per ovem nisi innocentia, quid per inaurem nisi obedientia designatur? Per ovem quippe simplex animus, per inaurem vero ornatus humilitatis gratia auditus exprimitur.
6 [Rec. X.] [ 28. ] Obedientiae commendatio. Obedientia usque ad mortem servanda.---Sed quia ad ostendendam virtutem obedientiae occasio opportuna se praebuit, libet hanc paulo vigilantius sollicitiusque discutere, et quanti sit meriti demonstrare. Sola namque virtus est obedientia quae virtutes caeteras menti inserit, insertasque custodit. Unde et primus homo praeceptum quod servaret accepit [Genes. II, 1], cui se si vellet obediens subdere, ad aeternam beatitudinem sine labore perveniret. Hinc Samuel ait: Melior est obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere [I Reg. XV, 22]. Obedientia quippe victimis iure praeponitur [8, q. 1. can. sciendum, § Obedientia], quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur. Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante eius oculos repressa arbitrii sui superbia, gladio praecepti se immolat. Quo contra ariolandi peccatum inobedientia dicitur, ut quanta sit virtus obedientia demonstretur. Ex adverso igitur melius ostenditur, quid de eius laude sentiatur. Si enim quasi ariolandi peccatum est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere, sola est quae fidei meritum possidet, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur. Hinc per Salomonem in ostensione obedientiae dicitur: Vir obediens loquitur victorias [Prov. XXI, 28]. Vir quippe obediens victorias loquitur, quia dum alienae voci humiliter [Laud., subditur, semetipsum in corde superat.] subdimur, nosmetipsos in corde superamus. Hinc in Evangelio Veritas dicit: Eum qui venit ad me, non eiiciam foras, quia de coelo descendi, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me [Ioan. VI, 37]. Quid enim? si suam faceret eos qui ad se veniunt repulisset? Quis autem nesciat quod voluntas Filii a Patris voluntate non discrepet? Sed quoniam primus homo, quia suam facere voluntatem voluit, a paradisi gaudio exivit [Genes. III, 24], secundus ad redemptionem hominum veniens, dum voluntatem se Patris et non suam facere ostendit, permanere nos intus docuit. Cum igitur non suam sed Patris voluntatem facit, eos qui ad se veniunt foras non eiicit, quia dum exemplo suo nos obedientiae subiicit, viam nobis egressionis claudit. Hinc rursum ait: Non possum ego a meipso facere quidquam, sed sicut audio [Ioan. V, 30] iudico. Nobis quippe obedientia usque ad mortem servanda praecipitur. Ipse autem si sicut audit iudicat, tunc quoque obedit, cum iudex venit. Ne igitur nobis usque ad praesentis vitae terminum obedientia laboriosa appareat, Redemptor noster indicat, quia hanc etiam cum iudex venerit servat. Quid ergo mirum si homo peccator se obedientiae in praesentis vitae brevitate subiicit [11, q. 3, c. Quid ergo], [Gratianus locum hunc sic profert: quando hanc . . . . tenuit, et tenendam praecepit; et cum obedientes.] quando hanc mediator Dei et hominum et cum obedientes remunerat, non relinquit?
7 [Vet. XIII.] 19. Malum nunquam fieri debet per obedientiam, sed bonum aliquando intermitti.---Sciendum vero est quod nunquam per obedientiam malum fieri aliquando autem debet per obedientiam bonum quod agitur, intermitti. Neque enim mala in paradiso arbor exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit [Genes. II]. Sed ut melius per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat [Gemet., Pratel., Val. Cl., duo Germ., ut hunc etiam a bono prohiberet.] ut etiam a bono prohiberetur, quatenus tanto verius hoc quod ageret virtus esset, quanto et a bono cessans, auctori suo se subditum humilius exhiberet. Sed notandum quod illic dicitur: Ex omni ligno paradisi comedite, de ligno autem scientiae boni et mali ne tetigeritis [Ibid., 16]. Qui enim ab uno quolibet bono subiectos vetat, necesse est ut multa concedat, ne obedientis mens funditus intereat, si a bonis omnibus penitus repulsa ieiunat. Omnes autem paradisi arbores ad esum Dominus concessit, cum ab una prohibuit, ut creaturam suam, quam nolebat exstingui, sed provehi, tanto facilius ab una restringeret, quanto ad cunctas [Vindoc., Corb. Germ., ac pl. Norm., licentius] latius relaxaret.
8 [30. ] Quando nullius meriti sit obedientia, quando minimi.---Sed quia nonnunquam nobis huius mundi prospera, nonnunquam vero iubentur adversa, sciendum summopere est quod obedientia [Laud., aliquando est, si de suo aliquid non habeat minima.] aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando autem, si de suo aliquid non habeat, minima [8, q. 1, c. Sciendum]. Nam cum huius mundi successus praecipitur, cum locus superior imperatur, is qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec etiam ex proprio, desiderio anhelat. Neque enim se sub obedientia dirigit, qui ad accipienda huius vitae prospera libidini propriae ambitionis servit. Rursum cum mundi despectus praecipitur, cum probra adipisci et contumeliae iubentur, nisi ex seipso animus haec appetat, obedientiae sibi meritum minuit, quia ad ea quae in hac vita despecta sunt invitus nolensque descendit. Ad detrimenta quippe obedientia ducitur, cum mentem ad suscipienda probra huius saeculi nequaquam ex parte aliqua etiam sua vota comitantur. Debet ergo obedientia et in adversis [Laud., ex suo aliquid omnimodo non habere.] ex suo aliquid habere, et rursum in prosperis ex suo aliquid omnimodo non habere, quatenus et in adversis tanto sit gloriosior quanto divino ordini etiam ex desiderio iungitur, et in prosperis tanto sit verior quanto a praesenti ipsa quam divinitus percipit gloria funditus ex mente separatur.
9 [31. ] Subeunda prospera ex sola iussione, adversa vero etiam ex devotione, docemur exemplo Mosis et Pauli.---Sed hoc virtutis pondus melius ostendimus, si coelestis patriae duorum [Turon., Laud., Val. Cl., heroum. Pratel. et Germ., virorum. Corb. Germ., verorum civium.] hominum facta memoremus. Moyses namque cum in deserto oves pasceret, a Domino per angelum in igne loquente vocatus est, ut eripiendae omni Israelitarum multitudini praeesset [Exod. III]. Sed quia apud se mente humilis exstitit, oblatam protinus tanti regiminis gloriam expavit, moxque ad infirmitatis patrocinium recurrit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens; ab heri et nudiustertius ex quo coepisti loqui ad servum tuum, tardioris et impeditioris linguae sum factus [Ibid. IV, 10]. Et, se postposito, alium deposcit, dicens: Mitte quem missurus es [Ibid. 13]. Ecce cum auctore linguae loquitur, et ne tanti regiminis potestatem suscipiat, elinguem se esse causatur. Paulus quoque divinitus fuerat ut in Ierusalem debuisset ascendere admonitus, sicut ipse Galatis dicit: Deinde post annos quatuordecim [In Laud. deest iterum.] iterum ascendi Ierosolymam, assumpto Barnaba et Tito; ascendi autem secundum revelationem [Galat. II, 1]. Isque in itinere cum prophetam Agabum reperisset, quanta se adversitas in Ierosolymis maneret audivit [Act. XXI]. Scriptum quippe est quod idem Agabus zonam Pauli suis pedibus inserens, dixit: Virum cuius haec zona est sic alligabunt in Ierusalem [Ibid., 11]. A Paulo autem protinus respondetur: Ego non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum pro nomine Iesu, neque enim pretiosiorem facio animam meam quam me [Ibid., 13]. Praeceptione igitur revelationis Ierosolymam pergens, adversa cognoscit, et tamen haec libenter appetit; audit quae timeat, sed ad haec ardentius anhelat. Moyses itaque ad prospera de suo nihil habet, quia precibus [Val. Cl., nititur.] renititur, ne Israeliticae plebi praeferatur. Paulus ad adversa etiam ex suo voto ducitur, quia malorum imminentium cognitionem percipit, sed devotione spiritus etiam ad acriora fervescit. Ille praesentis potestatis gloriam Deo voluit iubente declinare; iste, Deo aspera et dura disponente, se studuit ad graviora praeparare. Praeeunte ergo utrorumque ducum infracta virtute [Laud. et Val. Cl., instruimur.] instituimur, ut si obedientiae palmam apprehendere veraciter nitimur, prosperis huius saeculi ex sola iussione, adversis autem etiam ex devotione militemus.
10 [Vet. XIV.] 32. Innocentiae ornamentum est obedientia.---Notandum vero est quod hoc loco cum inaure ovis, cum ove inauris offertur, quia nimirum innocuis mentibus ornamentum semper obedientiae iungitur; Domino attestante, qui ait: Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me [Ioan. X, 27]. Beato igitur Iob nemo inaurem sine ove, nemo ovem sine inaure obtulit, quia profecto Redemptori suo non obedit, qui innocens non est; et innocens esse non potest, qui obedire contemnit. Quia vero ipsa obedientia non servili metu sed charitatis affectu servanda est, non terrore poenae, sed amore iustitiae, cuncti qui ad convivium veniunt, auream inaurem obtulisse perhibentur, ut videlicet in ea quae exhibetur obedientia, charitas fulgeat, quae virtutes omnes quasi auri more caetera metalla transcendat.
11 [33. ] Nulla potest esse aut innocentia aut obedientia, nisi in una vera Ecclesia.---Sed quia nulla esse innocentia, nulla esse vera obedientia in multiplicibus haereticorum divisionibus potest, ad cognitionem fidei venientes offerant ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam; id est, tales veniant, qui in unitate sanctae Ecclesiae innocui obedientesque persistant. Unum quippe dividi [Val. Cl., per innumeros.] per numeros non potest, quia et hoc ipsum unum quod dicimus numerus non est. Offerant igitur ovem, sed unam; offerant inaurem, sed unam; id est, ad sanctam Ecclesiam cum innocentia atque obedientia venientes, eam mentem deferant quam sectarum schismata non dividant.
12 [Vet. XV.] 34. Quantum de Iudaeorum conversione futurum in Ecclesia gaudium, et celebrandum aliquando convivium.---Aperire libet oculos fidei, et illud extremum sanctae Ecclesiae de susceptione Israelitici populi convivium contemplari. Ad quod nimirum convivium magnus ille veniens Elias convivantium invitator adhibetur; et tunc propinqui, tunc noti ad eum cum muneribus veniunt, quem in flagello paulo ante positum contempserunt. Appropinquante enim die iudicii, vel praecursoris vocibus, vel quibusdam erumpentibus signis, ipsa eis iam aliquo modo advenientis Domini virtus interlucet. Cuius iram dum praevenire festinant, conversionis suae tempus accelerant. Conversi autem cum muneribus veniunt, quia eum quem paulo ante in passione deriserunt, tunc virtutum opera quasi munera offerendo, venerantur, illud procul dubio hac sua oblatione complentes quod et cernimus magna ex parte iam factum, et adhuc credimus [Ed. etiam vet., ex magna parte. Gilot. ad marginem annotavit pro var. lect., perfecte. Sicque legendum ex Mss. Anglic. et nostris, quos hic sequitur Gussanv.] perfecte faciendum: Adorabunt eum filiae Tyri in muneribus [Psal. XLIV, 13]. Tunc namque illum plenius filiae Tyri in muneribus adorant, cum Israelitarum mentes huius nunc mundi subditae desideriis, ei quem superbientes negaverunt, quandoque cognito, suae hostias confessionis apportant. Et quamvis eisdem temporibus quibus Antichristus appropinquat, aliquatenus vita fidelium minoris esse virtutis appareat, quamvis in conflictu illius perditi hominis gravis etiam corda fortium formido constringat: Elia tamen praedicante roborati, non solum fideles quique in sanctae Ecclesiae soliditate persistunt, sed, sicut superius diximus, ad cognitionem fidei multi quoque ex infidelibus convertuntur; ita ut Israeliticae gentis reliquiae, quae repulsae prius funditus fuerant, ad sinum matris Ecclesiae pia omnimodo devotione concurrant. Unde et bene nunc subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.117r bsb4611.260 csg209.444 sbb354.418 uwb149.95

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XIII. <<<     >>> XV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik