Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XIII.
1 | VERS. 11.---Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius; et comederunt cum eo panem in domo eius, et moverunt super eum caput. |
2 | [23. ] Non solum divinae, sed etiam humanae.---Quid in comestione panis nisi charitas, quid vero motione capitis, nisi admiratio designatur? Bene autem subditur: |
3 | IBID.---Et consolati sunt eum super omne malum, quod intulerat Dominus super eum. |
4 | Percussi enim moerorem consolari est ei post percussionem de venia congaudere. Nam quanto quisque de restituta proximi salute cernitur hilarescere, tanto se indicat de ablata doluisse. |