monumenta.ch > Gregorius Magnus > 12
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XI. <<<     >>> XIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XII [Rec. VIII].

1 Ibid.---Addidit [In Pratel. et al. additur quoque.] Dominus omnia quaecunque fuerant Iob duplicia.
2 [22. ] Iuxta afflictionis pondus disponitur mensura consolationis.---Cuncta quae amiserat duplicia recepit, quia per pietatem benigni iudicis tentationis nostrae dispendium vincunt suffragia consolationum. Minus autem tentat probatio quam remuneratio consolatur, ut ex retributionis merito leve fuisse quod toleravit agnoscat, qui ex [Ita Mss. et vet. Edit. Paris. 1495. Aliae posteriores, persecutionis.] percussionis pondere grave se aliquid tolerare iudicabat. Unde afflictae quoque Iudaeae dicitur: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te [Isai. LIV, 7]. Aliquando vero iuxta afflictionis pondus disponitur mensura consolationis. Unde alias scriptum est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam [Psal. XCIII, 19]. In ea enim mensura consolatum se in qua afflictus fuerat indicat, qui laetificatum se secundum multitudinem dolorum clamat. Non autem minime lector instruitur, si ipsum remunerationis ordinem contempletur. Excessum quippe correctio, correctionem poenitentia, poenitentiam venia, veniam vero munera subsequuntur. Sed quia, divinae dispensationis permissione percussus, etiam amicorum verbis afflictus est, divinae pietatis muneribus consolatus, etiam humana debet charitate refoveri; ut undique ei consolationis gaudia respondeant, quem undique dolorum tristia et adversa lacerabant. Unde et subditur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.117r bsb4611.258 csg209.443 sbb354.418 uwb149.94

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik