2 | [21. ] Citius pro nobis orantes exaudimur, si oratio nostra proximi et maxime adversarii dilectione condiatur.---Iam enim superius pro amicis suis exauditus ostenditur, cum factum quod praediximus memoratur: Fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominus faciem Iob. Sed cum protinus subinfertur: Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Iob, cum oraret pro amicis suis, aperte ostenditur quia etiam pro semetipso poenitens tanto citius exaudiri meruit, quanto devote pro aliis intercessit. Plus enim pro se valere preces suas efficit, qui has et pro aliis impendit. Libentius quippe sacrificium orationis accipitur, quod in conspectu misericordis iudicis proximi dilectione conditur. Quod tunc veraciter quisque cumulat, si hoc etiam pro adversariis impendat. Hinc est enim quod magistra Veritas dicit: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos . Hinc rursum ait: Cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est dimittat vobis peccata vestra . Quantum vero pro se obtinuit, qui pro aliis intervenit, illico demonstratur, cum subditur: |