monumenta.ch > Gregorius Magnus > 10
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, IX . <<<     >>> XI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT X.

1 VERS. 9.---Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat ad eos Dominus, et suscepit Dominus faciem Iob.
2 [20. ] Ordo veniae.---Horum interpretationem nominum idcirco reticemus, quia in huius operis exordio de ea nos latius disseruisse meminimus. Intuendum vero est quia ita caute, sicut praedictum fuerat, ordo acceptae veniae custoditur, ut in sacrificiis Dominus non illorum, sed beati Iob faciem suscepisse referatur. Sed quia quisquis pro aliis intercedere nititur, sibi potius ex ipsa charitate suffragatur, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.116v bsb4611.257 csg209.442 sbb354.417 uwb149.94

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik