monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, VIII . <<<     >>> X.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT IX [Vet. VIII].

1 VERS. 8.---Neque enim locuti estis coram me [Germ. et Laud., recta.] rectum, sicut servus meus Iob.
2 [19. ] Sententiae iteratio in sacris litteris eius immutabilitatis est argumentum.---Haec paulo ante iam Dominus protulit, et tamen haec eadem iterando subiungit. Quid est hoc, nisi quod sententiam, quam semel iudicando dixerat, iterum replicando confirmat? atque ut manifestius beati Iob iustitia amicorumque eius iniustitia demonstretur, eius laus illorumque reprehensio iterata voce depromitur, ut replicata foris appareant quam fixa intus habeantur. Namque cum rex Aegypti metuenda venturae famis tempora sub boum spicarumque specie gemina visione cognovisset, voce sancti interpretis audivit: Quod vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est [Genes. XLI, 32]. Qua ex re aperte colligitur quia quidquid in eloquio divino repetitur, robustius confirmatur. Sed quia quid iudex decrevit audivimus, addicti quoque quid faciant audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.116v bsb4611.257 csg209.442 sbb354.417 uwb149.94