Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT VIII .
1 | VERS. 8.---Sumite vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis. Iob autem servus meus orabit pro vobis; faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia. |
2 | [11. ] Deus amicos Iob per iustitiam redarguit, et per misericordiam convertit.---Ecce iustus et misericors Deus nec culpas sine increpatione deserit, nec reatum sine conversione derelinquit. Quia enim internus est medicus, primo putredinem vulneris innotuit, et post remedia consequendae salutis indicavit. Saepe autem iam diximus quod amici beati Iob haereticorum speciem teneant, qui Deum dum defendere nituntur offendunt, quoniam in dictis suis veritati rebelles sunt, cui famulari se in falsa assertione suspicantur. Quia igitur omnipotens Deus saepe illos corpori sanctae Ecclesiae per cognitionem veritatis inviscerat, bene ipsa quoque eorum conversio, quae saepe misericorditer agitur, per hanc veniam quam amici Iob percipiunt designantur. |
3 | [12. ] Haeretici per sacrificium a se oblatum, Deum placare nequeunt. Reconciliari non possunt nisi per Ecclesiam.---Notandum vero magnopere est quod conversionis suae sacrificium Domino non per se, sed per Iob iubentur offerre. Nimirum haeretici cum ab errore redeunt, erga se iram Domini suo per se oblato sacrificio placare nequaquam possunt, nisi ad catholicam Ecclesiam, quam beatus Iob significat, convertantur, ut salutem suam eius precibus obtineant, cuius fidem perversis assertionibus impugnabant. Ait enim: Iob servus meus orabit pro vobis; faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia. Ac si aperte haereticis dicat: Sacrificia vestra non accipio, petitionum vestrarum verba non audio, nisi per intercessionem illius, cuius professionis verba de me veracia recognosco. Et vos quidem tauros atque arietes ad exhibenda sacrificia conversionis vestrae deducite, sed a me salutem vestram per catholicam Ecclesiam, quam diligo, postulate. Ipsi enim volo dimittere id quod mihi in ipsa deliquistis, ut haec vestram incolumitatem obtineat, quae ex vestro languore laborabat. |
4 | [Vet. VI.] [ 13. ] Ecclesiae praerogativae.---Sola quippe est per quam sacrificium Dominus libenter accipiat [24, q. 1, c. 22, § Sola quippe], sola quae pro errantibus fiducialiter intercedat. Unde etiam de agni hostia Dominus praecepit, dicens: In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras . In una namque domo agnus comeditur, quia in una catholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur. De cuius carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus vetat . Sola est in qua opus bonum fructuose peragitur, unde et mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt . Sola est quae intra se positos valida charitas compage custodit. Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit, omnes autem quos extra arcam invenit exstinxit . Sola est in qua superna mysteria veraciter contemplemur. Unde et ad Moysen Dominus dicit.: Est locus apud me, et stabis supra petram . Et paulo post: Tollam manum meam, et videbis posteriora mea [Ibid., XXIII, 24]. Quia enim ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur [Q. 1, c. 22], apud se esse locum Dominus perhibet de quo videatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur, quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non cognoscit. De qua soliditate Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam . Quid est ergo hoc loco dicere ad amicos Iob: Ite ad Iob, nisi petram ascendite? Quid est, Faciem eius pro vobis suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia, nisi id quod illic dicitur: Posteriora mea videbis ? id est, eius quae postmodum futura est mysteria incarnationis intelliges. |
5 | [14. ] Haereticis ut ad Ecclesiam redeant quid praestandum.---Haeretici autem pro eo quod in petra stare contemnunt, transeuntis Domini posteriora non aspiciunt, quia extra Ecclesiam positi, incarnationis eius, sicut sunt, mysteria non agnoscunt. Sicut autem et superius diximus, per tauros cervix superbiae, per arietes vero ducatus exprimitur, qui ab haereticis, persuasis plebibus, quasi seductis gregibus, agitur. De haereticis namque superbientibus dicitur, qui infirmorum mentes male suadendo corrumpunt: Concilium taurorum inter vaccas populorum . Et quia sequentes se populos velut greges trahunt, arietes aliquando nominantur. Gregem scilicet arietes ducunt. Unde per increpationem Ieremias ait: Principes tui velut arietes . Quia igitur haeretici cum ad sanctam Ecclesiam redeunt, superbiae elationem deserunt, et nequaquam iam quasi sequentes greges populorum cuneos ad interitum ducunt, amici beati Iob offerre tauros et arietes iubentur. Tauros enim et arietes offerre in sacrificio est superbum ducatum conversionis humilitate mactare, ut edomita cervice superbiae discant obediendo sequi, qui dudum docendo praeire conabantur. Recte quoque eorum haec superbia septem sacrificiis expiatur, quia haeretici ad Ecclesiam revertentes per humilitatis hostiam dona Spiritus gratiae septiformis accipiunt, ut qui elationis suae vetustate tabuerant, novitate gratiae reformentur. |
6 | [15. ] Septenarius numerus perfectus. Quid significet? Perfectionem aeternitatis, vitae praesentis tempus, Ecclesiae universitatem.---Septenarius autem numerus apud sapientes huius saeculi quadam sua habetur ratione perfectus, quod ex primo pari et ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est, primusque par quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat, qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus. Sed nos quia a superno munere veritatis praedicamenta percipimus, haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus, hoc procul dubio inconcussa fide retinentes, quia quos Spiritus gratiae septiformis repleverit perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque iustitiae operationem praebet. Qui in ipsis quoque quos ingreditur suis quodammodo partibus augetur, dum et per Trinitatis notitiam quatuor virtutum actio accipitur, et per operationem virtutum quatuor usque ad manifestam Trinitatis speciem pervenitur. Et apud nos ergo septenarius perfectus est, sed longe dissimiliter, quia plene et non inaniter in duodenarium surgit, dum et per fidem opera, et rursum per opera perficit fidem. Sancti quoque apostoli gratiae septiformis Spiritu implendi, duodecim sunt electi. In quatuor enim mundi partibus Trinitatem, quae Deus est, innotescere mittebantur. Duodecim ergo electi sunt ut etiam ex ipsius numeri ratione causa claresceret quod per quatuor infima tria summa praedicarent. |
7 | [16. ]Sive itaque hac, seu alia qualibet fortasse ratione, in Scriptura tamen sacra septenario numero aliquando secura requies aeternitatis, aliquando universitas praesentis huius temporis, aliquando autem sanctae Ecclesiae universitas designatur. Septenario quippe numero perfectio aeternitatis innuitur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur . Cui iam vespera inesse non dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc est etiam quod lege data dies septimus feriatus esse praecipitur , ut aeterna per illum requies designetur. Hinc est quod in annorum curriculo septenarius numerus septies multiplicatus, monade addita, ad quinquagenarium ducitur, ut perpetuam beatitudinem signans iubilaei sacratissima requies observetur . Hinc est quod resurgens Dominus et frequenter apparens , ultimo iam convivio cum septem discipulis comedisse describitur, quia hi qui in illo nunc perfecti sunt, aeterna per illum refectione satiantur. |
8 | [Vet. VII.] [ 17. ]Rursum per septenarium numerum haec universitas temporalitatis accipitur. Hinc est enim quod per septem dies hoc totum vitae praesentis tempus evolvitur. Hinc est quod in typo sanctae Ecclesiae, quae omni tempore hunc mundum praedicando circuit, arca Domini tubis clangentibus muros Iericho diebus septem circumacta confregit . Hinc Propheta ait: Septies in die laudem dixi tibi . Quod ipse rursum pro toto atque universo suae deprecationis tempore se dixisse significans, ait: Semper laus eius in ore meo . Quod vero per septenarium numerum praesentis vitae universitas designatur, tunc magis ostenditur, cum post eum quoque etiam octonarius subinfertur. Septenarium quippe cum adhuc alius sequitur, ex ipso eius augmento exprimitur quod finienda temporalitas aeternitate concludatur. Hinc est enim quod Salomon admonet, dicens: Da partes septem, necnon et octo . Per septenarium quippe numerum hoc quod septem diebus agitur praesens tempus expressit; per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quam sua nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominico scilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id est Sabbatum sequitur, a conditione octavus invenitur. Bene autem dicitur: Da partes septem, necnon et octo, quia ignoras quid mali futurum sit super terram [Ibid.]. Ac si aperte diceretur: Sic dispensa temporalia, ut appetere non obliviscaris aeterna. Oportet namque ut in posterum bene agendo provideas, qui de venturo iudicio quanta tribulatio sequatur ignoras. Hinc est quod quindecim gradibus templum ascenditur, ut ex ipsa eius ascensione discatur quatenus per septem et octo et temporalis sollicite dispensetur actio, et provide mansio aeterna requiratur. Hinc est etiam quod dum monas in denarium surgit, centum quinquaginta psalmos Propheta cecinit. Propter hunc septenarium numerum temporalia, octonarium vero aeterna signantem, super centum viginti fideles in coenaculo residentes Spiritus sanctus effusus est . Per septem quippe et octo quindecim componuntur, et si ab uno usque ad quindecim numerando paulatim per incrementa consurgimus, usque ad centesimum et vigesimum numerum pervenimus. Qua scilicet effusione Spiritus sancti didicerunt ut et temporalia tolerando transirent, et aeterna inhianter appeterent. |
9 | [18. ]Rursum septenario numero sanctae Ecclesiae universitas designatur. Unde Ioannes in Apocalypsi septem Ecclesiis scribit ; sed per eas quid aliud quam universalem Ecclesiam intelligi voluit? Quae nimirum universalis Ecclesia ut plena septiformis gratiae Spiritu signaretur, Elisaeus super puerum mortuum septies inspirasse describitur. . Super exstinctum quippe populum Dominus veniens quasi septies oscitat, quia ei dona Spiritus septiformis gratiae misericorditer tribuit. Quia igitur saepe septenario numero sanctae Ecclesiae universitas figuratur, veniant ad beatum Iob amici illius, et iussum divinitus offerant holocaustum. Sed vigilanter omnino septenarii numeri arcana custodiant, ut videlicet hi qui extra sunt positi prius se universitati sanctae Ecclesiae misceant, et tunc demum veniam de reatu pristinae elationis exquirant. Pro culpa sua septem sacrificia offerant, quia reatus sui ablutionem non accipiunt, nisi gratiae septiformis Spiritu universali paci a qua excisi fuerant aggregentur. Dicatur igitur: Sumite vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis; faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia. Ac si haereticis redeuntibus aperte diceretur: Universali vos Ecclesiae per humilitatem poenitentiae iungite, atque eam qua per vosmetipsos digni non estis veniam eius a me precibus obtinete, qui cum per hanc veraciter sapere discitis, priores apud me vestrae sapientiae stultitiam deletis. Sequitur: |