Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT VI.
1 | IBID.---Et ago poenitentiam in favilla et cinere. |
2 | [7. ] Vana est nostri cognitio quam non sequitur poenitentia. In cilicio et cinere poenitentiae quid considerandum.---In favilla etenim et cinere poenitentiam agere est, contemplata summa essentia, nil aliud quam favillam se cineremque cognoscere. Unde et civitati reprobae in Evangelio Dominus dicit: Si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent . In cilicio quippe asperitas et punctio peccatorum, in cinere autem pulvis ostenditur mortuorum. Et idcirco utrumque hoc adhiberi ad poenitentiam solet, ut in punctione cilicii cognoscamus quid per culpam fecimus, et in favilla cineris perpendamus quid per iudicium facti sumus. Considerentur ergo in cilicio pungentia vitia, consideretur in cinere per mortis sententiam subsequens iusta poena vitiorum. Quia enim post peccatum carnis contumeliae surrexerunt, videat homo in asperitate cilicii superbiendo quid fecit, videat in cinere usquequo peccando pervenit. Potest quoque cilicio ipsa per recordationem atque poenitentiam dolorum punctio designari. Nam hoc quod ait beatus Iob: Ipse me reprehendo, quasi quodam cilicio pungitur, dum in mente sua asperis redargutionum stimulis confricatur. In cinere autem agit poenitentiam, quia ex primo peccato quid per iustum iudicium factus sit solerter attendit, dicens: Ago poenitentiam in favilla et cinere. Ac si aperte dicat: De nullo auctoris mei dono superbio, quia sumptus ex pulvere, per illatae mortis sententiam ad pulverem me redire cognosco. |
3 | [Vet. III.] [ 8. ] Dei de Iob et amicis eius iudicium.---Auditis igitur cunctis sermonibus Iob, cognitis etiam responsionibus amicorum, libet ad interni iudicis sententiam spectationem mentis nostrae convertere, eique dicere: Ecce, Domine, utrasque in conspectu tuo disserentium partes audivimus, et Iob quidem in hoc certamine virtutis suae facta revolvere, et amicos eius contra eum cognovimus tuae iustitiae gloriam defensare. Inter haec autem quid nostra mens sentiat agnoscis. Neque enim possumus eorum nos dicta reprehendere, quos defensioni tuae cognoscimus deservire. Sed ecce assistunt partes, exspectant sententiam; profer ergo, Domine, ex invisibili regula subtilissimum tuae discretionis examen, et quis in contentione ista sit rectius locutus ostende. Sequitur: |
4 | VERS.---Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Iob, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob. |
5 | [9. ] Ille absolvitur, condemnantur illi. Cur?---O Domine, iudicii tui sententia indicat quantum a luce tuae rectitudinis caecitas nostra discordat. Ecce te iudice beatum Iob victorem esse cognoscimus, quem in te peccasse loquendo credebamus. Te iudice addicti sunt, qui beati Iob se merita transcendere pro te loquendo crediderunt. Quia igitur ex divina sententia quid de partibus aestimemus agnovimus, nunc eiusdem sententiae paulo subtilius verba pensemus. Quomodo enim superius beatus Iob reprehenditur, si in comparatione eius rectitudinis amici illius nequaquam coram Domino locuti rectum memorantur? An adhuc illa de eo sententia confirmatur, qua antiquo hosti dicitur: Vidisti servum meum Iob, quod non sit ei similis super terram . Sed quid est hoc, quod et laudatur hosti, et in seipso reprehenditur: in seipso autem reprehenditur, et tamen amicis loquentibus antefertur, nisi quod sanctus vir cunctos meritorum suorum virtute transcendit; sed eo ipso quod homo fuit, ante Dei oculos sine reprehensione esse non potuit? In sancto quippe homine in hac interim vita commorante, divini examinis regula habet adhuc quod iudicet, quamvis iam ex comparatione caeterorum hominum habeat quod laudet. Beatus igitur Iob pro culpa se credidit, et non pro gratia, flagellari; resecari in se aestimavit vitia, non autem merita augeri. Et in eo reprehenditur, quod intentionem flagelli fuisse aliam suspicatur, et tamen amicis resistentibus interni iudicii definitione praelatus est. [Vet IV.] Unde aperte colligitur quantae iustitiae fuerit in eo quod contra amicorum verba innocentiam suae operationis astruxit, qui divino iudicio etiam ipsis eiusdem divini iudicii defensoribus antefertur. In exordio autem libri huius agnovimus quia de illo Satan Domino dixerat: Mitte manum tuam, et tange eum, et vide si non in faciem benedicat tibi . Ad quam petitionem beatus Iob damnis, orbitate, vulneribus et verborum scandalis tangi permittitur, quia videlicet certus qui eum laudaverat exstitit quod nequaquam iuxta assertionem diaboli sanctus vir in maledictionis culpam laberetur. Sicut ergo et superius diximus, quisquis beatum Iob in locutione sua aestimat post flagella peccasse, aperte Dominum iudicat in sua assertione perdidisse. Et quamvis Dominus ad diabolum loquens, bona illius praesentia praetulit, non autem eius perseverantiam spopondit, sciendum tamen est quia nequaquam eius iustitiam permittendo tentari praetulisset, si eum iustum in tentatione persistere non posse praevideret. Permisso itaque divinitus in eius tentatione diabolo, quisquis eum in tentatione succubuisse existimat, ignorantiam permittentis accusat. |
6 | [10. ] Alia Dei, alia hominum iudicia.---Approbemus igitur in dictis suis veraciter Iob, ne Deum in sua providentia nequiter accusemus. Et quidem quantum ad humana iudicia, in verbis suis amici eius multa illo rectius dixisse crederentur; sed veritas aliam ex occulto regulam proferens, ait: Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob. Coram me, ait, id est intus, ubi saepe multorum vita displicet, quae etiam foris hominibus placet. Unde caute nimis in laudem iustorum coniugum dictum est: Erant iusti ambo ante Deum . Non enim secura laus est, iustos ante homines apparere. Saepe enim humana sententia velut in Deo magnum quempiam approbat; sed hunc omnipotens Deus, qui quasi ex se approbatur, ignorat. Hinc est enim quod Psalmista vigilanter exorat, dicens: Dirige in conspectu tuo viam meam . Nimirum quia plerumque in conspectu hominum recta via creditur etiam quae a veritatis itinere depravatur. Et notandum quod non dicitur: Non estis locuti coram me rectum sicut Iob, sed, sicut servus meus Iob, ut videlicet interpositione servitutis, dum eum quasi sub quadam peculiaritate commemorat, cuncta quae in defensione sua dixerat, quia non contumaci superbia, sed humili veritate dixerit ostendat. [Vet. V.] Sed quia iustus est et misericors Deus, amicos eius et per iustitiam districte redarguit, et per misericordiam benigne convertit. Nam sequitur: |