2 | [6. ] Quanto se quisque magis videt, sibi magis displicet.---Quanto enim quisque se minus videt, tanto sibi minus displicet; et quanto maioris gratiae lumen percipit, tanto amplius reprehensibilem se esse cognoscit. Cum enim intrinsecus sublevatur per omne quod est, ad eam quam super se conspicit regulam congruere nititur. Et quia adhuc humana infirmitas praepedit, cernit quia ei ex non minima parte dissentit; totumque ex se illi onerosum est, quod internae regulae conveniens non est. Quam regulam beatus Iob post flagella proficiens amplius suscipit, et a semetipso in magna sui redargutione dissentit, dicens: Idcirco ipse me reprehendo. Sed quia nulla est cognitio reprehensionis, si non sequantur etiam lamenta poenitudinis, recte post reprehensionem subditur: |