1 | VERS. 5.---Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te. |
2 | [5. ] Quantum Iob per flagella in Dei et sui cognitione profecerit.---His nimerum verbis aperte indicat quia quanto visus superior est auditu, tanto differt ab eo quod prius exstitit, et hoc quod postmodum per flagella profecit. Et quia interno oculo veritatis lumen magis conspexerat, humanitatis suae tenebras diiudicans plus videbat. Unde et sequitur: |