2 | [4. ] Quid sit hominem interrogare Deum; quidve Deum homini respondere.---Audire nostrum est sono aliunde venienti aurem alio positam commodare. At contra Deo, cui nil extra est, audire proprie est sub semetipso surgentia desideria nostra percipere. Ad Deum ergo, qui et tacentium corda cognoscit, loqui nostrum est non vocibus gutturis id quod sentimus prodere, sed promptis ad illum desideriis inhiare. Et quia ideo quisque interrogat, ut discere valeat quod ignorat, homini Deum interrogare est in conspectu eius nescientem se cognoscere. Respondere autem Dei, est eum qui se humiliter nescientem cognoverit occultis inspirationibus erudire. Ait ergo beatus Iob: Audi, et ego loquar. Ac si diceret: Misericorditer desideria mea percipe, ut dum haec tua pietas percipiens adiuvat, ad te multipliciora consurgant. Bona quippe vota quoties effectum percipiunt, multiplicantur. Unde alias scriptum est: Ego clamavi, quoniam exaudisti me . Non enim ait: Quia clamavi, exaudisti me; sed clamavi, quoniam exaudisti me. Qui enim loquens exauditus fuerat, votis proficientibus exauditus clamabat: Interrogabo te, et responde mihi. Ac si diceret: Nescientem me ex tuae scientiae contemplatione cognosco. Interroganti igitur responde, id est stultitiam propriam humiliter cognoscentem doce. Quia enim interrogaret ipse ex desiderio humilitatis, et Deum sibi respondere quaereret ex magisterio aspirationis, verbis sequentibus declaratur. Interrogaturum quippe se perhibuit, sed nihil interrogando subiungit. Nam sola de se humilia sentiens, et quae misericorditer a Domino perceperit agnoscens, protinus subdit: |