monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, I . <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT II.

1 IBID.---Ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
2 [3. ] Quidquid in rebus creatis, Deo comparatur, inane fit et nihil.---Omnis humana sapientia quantolibet acumine polleat, divinae sapientiae [In Edit. Basil. 1514, Gilot., Vatic., legitur comparata nec pulchra nec iusta, sed insipientia est, quod nullus ex nostris Cod. mss. habet.] comparata, insipientia est. Omnia enim humana, quae iusta, quae pulchra sunt, Dei iustitiae et pulchritudini comparata, nec iusta nec pulchra sunt, nec omnino sunt. Beatus itaque Iob ea quae dixerat sapienter se dixisse crederet, si verba superioris sapientiae non audiret. In cuius comparatione stultum est nostrum omne quod sapit. Et qui sapienter quidem locutus hominibus fuerat, divinas tamen sententias audiens, sapientius se cognoscit non esse sapientem. Hinc est quod Abraham inter verba dominica nil se nisi pulverem vidit, dicens: Loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis [Genes. XVIII, 27]. Hinc est quod Moyses omni Aegyptiorum sapientia instructus, ex quo loquentem Dominum audivit, impeditioris et tardioris linguae se esse deprehendit, dicens: Obsecro, Domine, non sum eloquens; ab heri enim et nudiustertius, ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum [Exod. IV, 10]. Hinc est quod Isaias, postquam sedentem Dominum super solium excelsum atque elevatum vidit, postquam seraphim duabus alis faciem, duabus velare pedes, et duabus volare conspexit, postquam id quod est Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum, alterum ad alterum clamare audivit [Isai. VI], ad seipsum rediens, ait: Vae mihi quia tacui, quoniam vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito [Ibid., 5]. Moxque ipsam pollutionem unde cognoverat subdens, ait: Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis [Ibid.]. Hinc etiam Ieremias divina verba audiens, verba se non habere cognovit, dicens: A a a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum [Ierem. I, 6]. [Vet. II.] Hinc Ezechiel loquens de quatuor animalibus, dicit: Cum fieret vox supra firmamentum, quod erat supra caput eorum, stabant et submittebant alas suas [Ezech. I, 25]. Quid enim per volatum animalium, nisi evangelistarum atque doctorum sublimitas designatur? Vel quid sunt alae animalium, nisi sanctorum contemplationes eos ad coelestia [Vindoc. et Norm., sublimantes.] sublevantes? Sed cum fit vox supra firmamentum, quod super caput eorum est, stantes submittunt alas suas, quia cum internam vocem supernae sapientiae audiunt, quasi volatus sui alas deponunt, quia videlicet ipsam veritatis altitudinem minus se contemplari posse cognoscunt. Ad vocem ergo desuper venientem alas deponere est cognita superna potentia, virtutes proprias humiliare et consideratione creatoris nil de se aliud quam abiecta sentire. Sancti itaque viri dum divinitatis [Laud., duo Germ., Norm., Vindoc. et al. a Gussanvillaeo lecti ita habent, quamvis in Editis vet. et recent. legatur arcana.] sententias audiunt, quanto magis contemplando proficiunt, tanto amplius despiciendo quod sunt, aut nihil, aut prope nihil se esse cognoscunt. Respondeat ergo divinis sermonibus beatus Iob, et sapienter proficiens, stultum se esse deprehendat, dicens: Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam. Ecce tanto se amplius redarguit, quanto amplius proficit, et scientiam suam ultra modum excessisse se credidit, quia in verbis Domini plus quam aestimaverat secreta eius sapientiae agnovit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.113v bsb4611.239 csg209.428 sbb354.406 uwb149.87

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik