Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT I .
1 | [Vet. et Rec. I.] 1. Quid hoc libro sit praestandum.---Quia iste ultimus huius operis liber est, et, locis difficilioribus pertractatis, minus obscura sunt quae supersunt, libet hunc indulgentius remissiusque transcurrere. Velut emenso enim magno mari, iam littus cernimus, et intentionis nostrae vela deponentes, non eodem quo prius impetu ducimur, sed tamen adhuc ex impulsione pristini flatus imus. Quasi anxietatis nostrae ventus cecidit, sed tamen eius vis iam seipsa tranquillior usque ad stationem nos littoris impellit. Igitur postquam fideli famulo Dominus Leviathan hostis eius quam sit et fortis et callidus ostendit, dum vires illius subtiliter fraudesque patefecit, beatus Iob ad utraque respondit, dicens: |
2 | CAP. XLII, VERS. 2.---Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. |
3 | [2. ] Diaboli viribus Dei omnipotentia, machinationibus infinita Sapientia opponitur.---Contra immanes quippe vires eius intulit: Scio quia omnia potes; contra occultas vero machinationes illius subiunxit: Et nulla te latet cogitatio. Unde et mox Leviathan eidem exprobrat, dicens: |
4 | VERS. 3.---Quis est iste qui celat consilium absque scientia? |
5 | Absque scientia enim Leviathan celat consilium; quia quamvis contra infirmitatem nostram multis fraudibus occultetur, protectoris tamen nostri sancta nobis inspiratione detegitur. Absque scientia celat consilium, quia licet tentatos lateat, latere tamen protectorem non potest tentatorum. Igitur audita fortitudine et calliditate diaboli, audita etiam creatoris nostri potentia, quae et illum valenter reprimit, et nos misericorditer tegit, quaesumus, beate Iob, ut quae de temetipso sentis nobis minime occultes. Sequitur: |