monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XXII. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT XXIII.

1 IBID.---Ipse est rex super universos filios superbiae.
2 [47. ] Radix vitiorum et malorum omnium superbia.---Ut Leviathan iste in cunctis quae superius dicta sunt caderet, sola se superbia perculit. Neque enim per tot illos vitiorum ramos aresceret, nisi per hanc prius in radice putruisset. Scriptum est namque: Omnis peccati initium superbia [Eccli. X, 15]. Per hanc enim ipse succubuit, per hanc se sequentem hominem stravit. Eo etenim telo salutem nostrae immortalitatis impetiit, quo vitam suae beatitudinis exstinxit. Sed idcirco hanc Dominus fini suae locutionis inseruit, ut cum post mala omnia Leviathan istius superbiam diceret, quid esset malis omnibus deterius indicaret. Quamvis etiam per hoc quod in imo ponitur vitiorum radix esse monstretur. Sicut enim inferius radix tegitur, sed ab illa rami extrinsecus expanduntur, ita se superbia intrinsecus celat, sed ab illa protinus aperta vitia pullulant. Nulla quippe mala ad publicum prodirent, nisi haec mentem in occulto constringeret. Haec est quae Leviathan istius sensum fervescere sicut ollam facit. Unde et humanas mentes in quodam fervore insaniae concutit, sed per aperta opera qualiter concussi animam evertat ostendit. Intus namque prius ebullit in elatione, quod foris postmodum spumat in opere
3 [Vet. XVIII.] [ 48. ] Non unam tantum virtutem, ut caetera vitia, sed omnes expugnat.---Sed quia occasio de superbiae disputatione se praebuit, debemus hanc subtilius sollicitiusque discutere, atque ad humanas mentes quanta vel qualis veniat, et quibus qualiterve subripiat, demonstrare. Alia quippe vitia eas solummodo virtutes impetunt quibus ipsa destruuntur, ut videlicet ira patientiam, gastrimargia abstinentiam, libido continentiam expugnet. Superbia autem, quam vitiorum radicem diximus, nequaquam unius virtutis exstinctione contenta, contra cuncta animae membra se erigit, et quasi generalis ac pestifer morbus corpus omne corrumpit, ut quidquid illa invadente agitur, etiam si esse virtus ostenditur, non per hoc Deo, sed soli vanae gloriae serviatur. Quasi enim tyrannus quidam obsessam civitatem intercipit, cum mentem superbia irrumpit; et quo ditiorem quemque ceperit eo in dominio durior exsurgit, quia quo amplius res virtutis sine humilitate agitur, eo latius ista dominatur. Quisquis vero eius in se tyrannidem captiva mente susceperit, hoc primum damnum patitur, quod, clauso cordis oculo, iudicii aequitatem perdit. Nam cuncta quae ab aliis [Addidimus vel ex Mss. Norm. et duob. Germ. quod et elegantiam et vim sermoni addit.] vel bene geruntur displicent, et sola ei quae ipse vel prave egerit placent. Semper aliena opera despicit, semper miratur quae ipse facit, quia et quidquid egerit, egisse se singulariter credit, atque in eo quod exhibet per gloriae cupiditatem, sibimetipsi favet per cogitationem, et cum se in cunctis transcendere caeteros aestimat, per lata cogitationum spatia secum deambulans, laudes suas tacitus clamat. Nonnunquam vero ad tantam elationem mens ducitur, ut in eo [Edit. Gilot., Vatic., Gussanv., quod timet. Correctus est locus ex Mss. Anglic., Norm., Vindoc., duob. Germ., Longip., et ex vet. Ed.] quod tumet, etiam per ostentationem locutionis effrenetur. Sed tanto facilius ruina sequitur, quanto apud se quisque impudentius exaltatur. Hinc enim scriptum est: Ante ruinam exaltatur cor [Dan. IV, 26]. Hinc per Danielem dicitur: In aula Babylonis deambulabat rex, responditque, et ait: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, [Laud., et in gloria.] in gloria decoris mei [Prov. XVI, 18]? Sed hunc tumorem quam concita vindicta represserit, illico adiunxit, dicens: Cum adhuc sermo esset in ore regis, vox de coelo ruit: Tibi dicitur, Nabochodonosor rex: Regnum [Vindoc., transibit.] transiet a te, et ab hominibus te eiicient, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua; fenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te [Ibid., 28]. Ecce quia tumor mentis usque ad aperta verba se protulit, patientia iudicis protinus usque ad sententiam erupit; tantoque hunc districtius perculit, quanto eius se superbia immoderatius erexit; et quia enumerando bona dixit in quibus sibi placuit, [Pratel. et Utic., enumerata et mala. Ubi et additum nonnihil gratiae dictioni confert.] enumerata mala in quibus feriretur, audivit.
4 [Vet. XIX.] [ 49. ] Alia ex saecularibus rebus, alia ex spiritualibus oritur elatio. Alia praelatorum superbia, alia subiectorum virtutum mater humilitas. Soli ruinae crescit quod aedificant superbi.---Sciendum vero est quod ipsa haec de qua tractamus elatio alios ex rebus saecularibus, alios vero ex spiritalibus possidet. Alter namque intumescit auro, alter eloquio, alter infimis et terrenis rebus, alter summis coelestibusque virtutibus; una tamen eademque res ante oculos Dei agitur, quamvis ad humana corda veniens in eorum obtutibus diverso amictu pallietur. Nam cum is qui de terrena prius gloria superbiebat postmodum de sanctitate extollitur, nequaquam cor eius elatio deseruit, sed ad eum consueta veniens, ut cognosci nequeat, vestem mutavit.
5 [50. ]Sciendum quoque est quod aliter haec praepositos atque aliter subditos tentat. Praelato namque in cogitationibus suggerit quia solo vitae merito super caeteros excrevit; et si qua ab eo bene aliquando gesta sunt, haec importune eius animo obiicit; et cum hunc Deo singulariter placuisse insinuat, quo facilius suggesta persuadeat, ipsam ad testimonium potestatis traditae retributionem vocat, dicens quia nisi omnipotens Deus te his hominibus meliorem cerneret, omnes hos sub tuo regimine non dedisset; eiusque mox mentem erigit, viles atque inutiles eos qui subiecti sunt ostendit, ita ut nullum iam quasi dignum respiciat cui aequanimiter loquatur. Unde et mox mentis tranquillitas in iram vertitur, quia dum cunctos despicit, dum sensum vitamque omnium sine moderamine reprehendit, tanto effrenatius se in iracundiam dilatat, quanto eos qui sibi commissi sunt esse sibimet indignos putat.
6 [Vet. XX.] 51. At contra cum subiectorum cor superbia instigat, hoc summopere nititur agere, ut sua acta considerare funditus negligant, et semper tacitis cogitationibus rectoris sui iudices fiant; qui dum in illo quod reprehendere debeant importune respiciunt, in semetipsis quod corrigant nunquam vident. Unde et tanto atrocius pereunt, quanto a se oculos avertunt, quia in huius vitae itinere offendentes corruunt, dum alibi intendunt. Et quidem peccatores se asserunt, nec tamen tantum ut tam noxiae in regimine personae [Addit Germ., considerant post traderentur. Norm. et Vindoc. tradi mererentur.] traderentur. Et dum eius facta despiciunt, dum praecepta contemnunt, ad tantam usque [In pler. Mss., vesaniam.] insaniam devolvuntur, ut Deum res humanas curare non aestiment, quia ei qui quasi iure reprehenditur esse se commissos dolent. Sicque dum contra rectorem superbiunt, etiam contra iudicia conditoris intumescunt; et dum pastoris sui vitam diiudicant, ipsam quoque sapientiam omnia disponentis impugnant. Saepe autem rectoris sui dictis proterve obviant, et eamdem vocis superbiam libertatem vocant. Sic quippe elatio se quasi pro libertatis rectitudine obiicit, sicut saepe se et timor pro humilitate supponit. Nam sicut plerique reticent ex timore, et tamen tacere se aestimant ex humilitate, ita nonnulli loquuntur per impatientiam elationis, et tamen loqui se credunt per libertatem rectitudinis. Aliquando autem subditi proterva quae sentiunt nequaquam produnt; et hi quorum loquacitas vix compescitur, nonnunquam ex sola amaritudine intimi rancoris obmutescunt. Qui, per dolorem mentis procacitatis suae verba subtrahentes, cum male loqui soleant, peius tacent, quia cum peccantes aliquid de correctione audiunt, indignantes etiam responsionis verba suspendunt. Cum his quando aspere agitur, saepe ad querelae vocem de hac ipsa asperitate prosiliunt. Cum vero eos magistri sui blande praeveniunt, de hac ipsa humilitate qua praeventi sunt gravius indignantur, et tanto eorum mens vastius accenditur, quanto consideratius [Turon., Vindoc., Laud., infirmari.] infirma iudicatur. Hi nimirum, quia humilitatem, quae virtutum mater est, nesciunt, usum laboris sui [Vindoc., produnt.] perdunt, etiamsi qua bona sunt quae operari videantur, quia surgentis fabricae robusta celsitudo non figitur, quae nequaquam per fundamenti fortitudinem in petra solidatur. Soli ergo ruinae crescit quod aedificant, quia ante molem fabricae humilitatis fundamina non procurant. Quos bene ab intimis prodimus, si paucis in exterioribus ostendamus.
7 [52. ] Imago superbi.---Cunctis namque superba apud se cogitatione tumentibus inest clamor in locutione, amaritudo in silentio, dissolutio in hilaritate, furor in tristitia, [Laud., inhonestas in imagine, erectio.] inhonestas in actione, honestas in imagine, erectio in incessu, rancor in responsione. Horum mens semper est ad irrogandas contumelias valida, ad tolerandas infirma; ab obediendum pigra, ad lacessendos vero alios importuna; ad ea quae facere et debet et praevalet ignava, ad ea autem quae facere non debet nec praevalet [Vindoc. et Norm., semper parata.] parata. Haec in eo quod sponte non appetit nulla exhortatione flectitur, ad hoc autem quod latenter desiderat quaerit ut cogatur, quia dum metuit ex desiderio suo vilescere, optat vim in ipsa sua voluntate tolerare.
8 [Vet. XXI.] [ 53. ] Exhortatio ad humilitatem.---Igitur quia humanos animos aliter tentari ex rebus carnalibus, atque aliter ex spiritualibus diximus, audiant illi: Omnis caro fenum, et gloria eius sicut flos feni [Isai. XL, 6]. Audiant et isti, quod [Gemet. et Corb. Germ., quibusdam miracula facientibus.] quibusdam post miracula dicitur: Nescio vos unde sitis, discedite a me, [Deest omnes in Gemet., Pratel., Utic. et Corb. Germ.] omnes operarii iniquitatis [Luc. XIII, 27]. Audiant illi: Divitiae si affluant, nolite cor apponere [Psal. LXI, 11]. Audiant isti quia fatuae virgines, quae cum vacuis vasculis veniunt, ab internis nuptiis excluduntur [Matth. XXV, 12]. Rursum, quia aliter tentari praelatos, atque aliter subditos praefati sumus, audiant illi quod per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt? noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex eis [Eccli. XXXII, 1]. Audiant isti: Obedite praepositis vestris, et subiacete eis; ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris [Hebr. XIII, 17]. Audiant illi, cum de accepta potestate gloriantur, hoc quod Abrahae voce ardenti diviti dicitur: Memento, fili, quia recepisti bona in vita tua [Luc. XVI, 25]. Audiant isti, cum contra rectores suos in querelas prosiliunt, hoc quod murmuranti populo Moysi et Aaron vocibus respondetur: Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. Nos enim quid sumus [Exod. XVI, 8]? Audiant illi: Turbabuntur in conspectu eius [In Germ. et in Edit. tam vet. quam recent., patres . . . et iudices. Cuius lectionis nullum fundamentum est aut in Vulgata aut in textu Hebr. In Vindoc., Pratel., Utic., patris . . . iudicis.] patris orphanorum et iudiciis viduarum [Psal. LXVII, 5]. Audiant isti qui contra contumaciam subditorum dicitur: Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit [Rom. XIII, 2]. Audiant simul omnes: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam [Iac. IV, 6]. Audiant omnes: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum [Prov. XVI, 5, iuxta text. Hebr. et LXX]. Audiant omnes: [Vindoc. et duo Germ., quid superbit.] Quid superbis, terra et cinis [Eccli. X, 9]? Contra huius languoris pestem audiamus cuncti quod magistra Veritas docet dicens: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde [Matth. XI, 29].
9 [Vet. XXII.] [ 54. ] Hominem superbum non esse, docet Deus humilis.---Ad hoc namque unigenitus Dei Filius formam infirmitatis nostrae suscepit, ad hoc invisibilis, non solum visibilis, sed etiam despectus apparuit, ad hoc contumeliarum ludibria, [In pl. Mss., illusionum probra.] irrisionum opprobria, passionumque tormenta toleravit, ut superbum non esse hominem doceret humilis Deus. Quanta ergo humilitatis virtus est, propter quam solam veraciter edocendam is qui sine aestimatione magnus est, usque ad passionem factus est parvus? Quia enim originem [Laud., Pratel., Gemet., duo Germ. et vet. Edit. Paris. et Barthol., perditionis nostrae se praebuit superbia.] perditioni nostrae superbia praebuit diaboli, instrumentum redemptionis nostrae inventa est humilitas Dei. Hostis quippe noster magnus inter omnia conditus, videri super omnia voluit elatus. Redemptor autem noster magnus manens [De hoc loquendi modo Gregorio familiari vide supra, l. XV, n. 20; l. XVI, n. 36; lib. XXX, n. 68 et 69.] super omnia, fieri inter omnia dignatus est parvus.
10 [55. ] Quid mortis auctor doceat, quid vitae conditor.---Sed melius et elationis causam detegimus, et fundamenta humilitatis aperimus, si brevi commemoratione perstringimus quid mortis auctor, quid vitae conditor dicat. Ille namque ait: In coelum ascendam [Isa. XIV, 13]; iste autem per Prophetam dicit: Repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit [Psal. LXXXVII, 4]. Ille dicit: Supra astra coeli exaltabo solium meum [Isai. XVI, 13]; iste humano generi a paradisi sedibus expulso dicit: [Vindoc. et Pratel., ecce venio et habito.] Ecce venio cito, et habitabo in medio tui [Zach. II, 10]. Ille dicit: Sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis [Isai. XIV, 13]: iste dicit: Ego sum vermis, et non homo, approbrium hominum, et abiectio plebis [Psal. XXI, 7]. Ille dicit: Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo [Isai. XIV, 14]; iste, cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens [Philip. II, 6]; et per membra sua loquitur dicens: Domine, quis similis tibi [Psal. XXXIV, 10]? Ille per membra sua loquitur, dicens: Nescio Dominum, et Israel [Pratel., non dimitto.] non dimittam [Exod. V, 2]. Iste per semetipsum dicit: Si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax; sed novi eum, et sermonem eius servo [Ioan. VIII, 55]. Ille dicit: Mea sunt flumina, et ego feci ea [Ezech. XXIX, 9]; iste dicit: Non possum a meipso facere quidquam [Ioan. V, 30], et rursum: Pater meus in me manens, ipse facit opera [Ioan. XIV, 10]. Ille regna omnia ostendens, dicit: Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum, quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa [Luc. IV, 6]; iste dicit: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram, vel ad sinistram meam, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo [Matth. XX, 23]. Ille dicit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum [Genes. III, 5]; iste dicit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7]. Ille ut voluntas divina despici, et ut possit propria suaderi, dicit: Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis ex omni ligno paradisi [Genes. III, 1]? Et paulo post: Scit enim Deus, quod in quacunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri [Ibid. 5]; iste dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me [Ioan. V, 30]. Ille per membra sua loquitur, dicens: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; coronemus nos rosis antequam marcescant, ubique relinquamus signa laetitiae nostrae [Sap. II, 8]; iste membris suis praenuntiat, dicens: Plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit [Ioan. XVI, 20]. Ille nihil aliud mentes sibi subditas docet quam celsitudinis culmen appetere, cuncta aequalia mentis tumore transcendere, societatem omnium hominum alta elatione transire, ac sese et contra potentiam conditoris erigere, sicut de eisdem per Psalmistam dicitur: Transierunt in dispositionem cordis, cogitaverunt et locuti sunt nequitias, iniquitatem in excelso locuti sunt [Psal. LXXII, 6, 7, 8]; iste ad sputa, ad palmas, ad colaphos, ad spineam coronam, ad crucem, ad lanceam, atque ad mortem veniens, membra sua admonet, dicens: Si quis mihi ministrat, me sequatur [Ioan. XII, 26].
11 [Vet. XXIII.] [ 56. ] Evidentissimum reprobationis signum, superbia; electionis, humilitas.---Quia igitur Redemptor noster corda regit humilium, et Leviathan iste rex dicitur superborum, aperte cognoscimus quod evidentissimum reproborum signum superbia est, at contra humilitas electorum. Cum ergo quam quisque habeat cognoscitur, sub quo rege militet invenitur. Unusquisque enim quasi quemdam titulum portat operis, quo facile ostendat sub cuius serviat potestate rectoris. Unde et per Evangelium dicitur: Ex fructibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII, 16]. Ne igitur nos Leviathan istius membra vel mira faciendo fallerent, apertum signum Dominus quo deprehendi valeant demonstravit, dicens: Ipse est rex super universos filios superbiae. Qui etsi quando fictam speciem humilitatis assumunt, semetipsos tamen celare in omnibus nequaquam possunt, quia eorum superbia diu latere non sustinens, cum ex alia tegitur, ex alia actione denudatur. Qui vero sub rege humilitatis militant, semper pavidi, atque ex omni latere circumspecti, adversum iacula elationis pugnant, et quasi contra venientes ictus solum magis in suo corpore oculum custodiunt, dum in semetipsis principaliter humilitatem tuentur.
Gregorius Magnus HOME

bke23.111r bsb4611.227 csg209.418 sbb354.399 uwb149.83

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XXII. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik