monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XV . <<<     >>> XVII

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT XVI [Rec. XIV].

1 VERS. 22.---Fervescere faciet quasi ollam profundum mare.
2 [31. ] In ultima persecutione ira reproborum ebulliet in Sanctos.---Quid per mare nisi vita saecularium, quid per profundum, nisi altae et abditae eorum cogitationes exprimuntur? Quod profundum mare Leviathan iste quasi ollam facit fervescere, quia nimirum constat, quod persecutionis extremae tempore contra electorum vitam studeat animos reproborum per flammam crudelitatis excitare. Tunc profundum mare quasi olla fervescit, [Editi, cum corda reproborum. Lectio nostra est Mss. duor. Germ., Vindoc., Laud., Ebroic., Gemet aliorumque Norm. ac Val. Cl.] cum corda dilectorum saeculi valido ardore succendit, et quae hoc pacis tempore intra suam malitiam clausa latuerunt, tunc in aestum immanissimae persecutionis ebulliunt, ac per abruptam crudelitatis apertae licentiam ea quae diu presserant odia antiqui livoris exhalant. Quia autem pestifero errore persuasi, [Longip., sic isti famulantur.] sic in istis famulantur Antichristo, ut tunc verius praebere se aestiment obsequium Christo, postquam dixit: Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, apte subiunxit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.108v bsb4611.212 csg209.407 sbb354.389 uwb149.77

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik