monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XIV . <<<     >>> XVI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT XV [Rec. XIII].

1 IBID.---Sternet sibi aurum quasi lutum.
2 [26. ] Quid significet aurum, in sacra Scriptura.---Appellatione quippe auri in sacro eloquio aliquando divinitatis claritas, aliquando splendor supernae civitatis, aliquando charitas, aliquando nitor gloriae saecularis, aliquando pulchritudo sanctitatis accipitur. Auri enim nomine ipsa intima divinitatis claritas designatur, sicut in Canticorum canticis sponsi species describitur: Caput eius aurum optimum [Cant. V, 11]. Quia enim caput Christi Deus, nil vero est in metallis auro fulgentius, sponsi caput aurum dicitur, quia eius humanitas ex divinitas suae nobis claritate principatur. Rursum auri nomine splendor supernae civitatis accipitur, sicut hanc Ioannes se vidisse testatur, dicens: Ipsa civitas [Germ., Laud., Gemet. et pl., auro mundo. Hic locus in Edit. Gilot. et Vatic. est mutilus; legitur enim: Ipsa civitas aurum mundum simile vitro dicitur; ut et per.] aurum mundum simile vitro mundo [Apoc. XXI, 18]. Aurum namque ex quo illa civitas constat, simile vitro dicitur, ut et per aurum clara, et per vitrum perspicua designetur. Rursum auri nomine charitas intimatur, sicut [Quem hic angelum appellat sanctus Doctor, Ioannes tanquam Filium Dei loquentem inducit: noli timere; ego sum primus et novissimus; et vivus et fui mortuus, etc. Apoc. I, 17, 18. At angelum fuisse in persona Christi loquentem probant superiora: In medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis. Vers. 13.] Angelum quem sibi loqui idem Ioannes aspexit [Apoc. I, 13], ad mamillas zona aurea cinctum vidit, quia nimirum supernorum civium pectora dum poenali iam nequaquam timori subiecta sunt, atque a se vicissim nulla scissione solvuntur, ex sola se charitate constringunt. Zonam vero auream circa mamillas habere, est cunctos mutabilium cogitationum motus per solius iam amoris vincula restringere. Rursum auri nomine, nitor gloriae temporalis exprimitur, sicut per Prophetam dicitur: Calix aureus Babylon [Ierem. LI, 7]. Quid enim Babylonis nomine, nisi huius mundi gloria designatur? Quae calix aureus dicitur, quia dum pulchra esse temporalia ostentat, stultas mentes [Turon., Germ., Vindoc., Val. Cl., in sui concupiscentia.] in sua concupiscentia debriat, ut speciosa temporalia appetant, et invisibilia pulchra contemnant. Hoc aureo calice prima sponte sua Eva debriata est, de qua historia veritatis dicit, quia cum vetitum lignum concupisceret, vidit quod esset pulchrum visu, aspectuque delectabile et comedit [Genes. III, 6]. Aureus ergo Babylon calix est, quia dum visum exterioris pulchritudinis ostendit, sensum internae rectitudinis subtrahit. Rursum auri nomine splendor sanctitatis accipitur, sicut Iudaicum populum a splendore iustitiae ad nequitiae tenebras commutatum Ieremias deplorat dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus [Thren. IV, 1]? Sicut enim [Lib. XVIII, n. 53; lib. XX, n. 76; lib. XXVII, n. 71.] superius diximus, aurum obscuratur, cum subsequantibus iniquitatum tenebris, iustitiae pulchritudo deseritur. Color optimus mutatur, cum splendor innocentiae in foeditatem vertitur culpae.
3 [Vet. IX.] [ 27. ] Quid lutum.---Luti quoque nomine, in sacro eloquio aliquando terrenarum rerum multiplicitas, aliquando sordidum sapiens iniqua doctrina, [Gemet. et Corb. Germ., aliquando autem desiderium carnalis illecebrae.] al quando desiderii carnalis illecebra designatur. Per lutum quippe terrenarum rerum multiplicitas figuratur, sicut per Habacuc prophetam dicitur: Vae ei qui multiplicat non sua! usquequo aggravat contra se densum lutum [Habac. II, 6]? Denso enim se luto aggravat, qui per avaritiam terrena multiplicans, peccati sui se oppressione coangustat. Rursum luti nomine doctrina sordidum sapiens designatur, sicut per eumdem prophetam Domino dicitur: Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum [Habac. III, 15]. Ac si diceret: Aperuisti iter praedicatoribus tuis inter doctrinas huius saeculi sordida et terrena sapientes. Per lutum quoque desiderium sordidae voluptatis exprimitur, sicut Psalmista deprecans ait: Eripe me de luto, ut non inhaeream [Psal. LXVIII, 15]. Luto quippe inhaerere, est sordidis desideriis concupiscentiae carnalis inquinari.
4 [28. ] Antiquus hostis aliis sub specie sanctitatis illudit, alios per foeda vitia inescat.---Hoc ergo loco aurum claritas sanctitatis accipitur, lutum vero vel terrenarum rerum avaritiam, vel pravarum contagia doctrinarum, vel sordes carnalium voluptatum nil obstat intelligi. Quia enim multos Leviathan iste, qui intra sanctam Ecclesiam fulgore iustitiae resplendere videbantur, tunc vel terrenarum rerum concupiscentia, vel errantis doctrinae contagio, vel carnalibus sibi voluptatibus subiicit, aurum sibi procul dubio quasi lutum sternit. Aurum enim quasi lutum sternere, est in quibusdam vitae munditiam per illicita desideria conculcare, ut hi etiam sordidis eius vestigiis serviant, qui contra illum prius virtutum splendore rutilabant. Antiquus itaque hostis aliis tunc sub specie sanctitatis illudit, alios autem per foeda vitia vitae carnalis intercipit. Sed tunc per haec aperte grassabitur, nunc autem multorum cordibus occulte dominatur, sicut Paulus Apostolus dicit: Ut reveletur in suo tempore, nam mysterium iam operatur iniquitatis [II Thes. II, 6]. Toties igitur etiam nunc aurum sibi quasi lutum subiicit, quoties castitatem fidelium per carnis vitia sternit. Toties aurum velut lutum calcat, quoties sensum continentium per immunda desideria dissipat. Quod tunc tanto vehementius peragit, quanto, suae perditae libertati commissus, hoc quod appetit, [Gussanv. et nonnull. al. Ed., effrenatus.] effrenatius perpetrat.
5 [29. ] Qui diabolo substernuntur, etsi aurum videantur, lutum sunt.---Et fortasse quempiam moveat cur misericors Deus fieri ista permittat, ut Leviathan iste seu nunc per suggestiones callidas, sive tunc per damnatum illum quem replet hominem, vel solis radios, id est doctos quosque sapientesque subiiciat, vel aurum, hoc est viros sanctitatis claritate fulgentes, quasi lutum sibi vitiis coinquinando substernat. Sed citius respondemus quia aurum quod pravis eius persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit [De poenit., dist. 2, c. Citius]. Qui enim seduci quandoque non reversuri possunt, quasi habitam sanctitatem oculos hominum videntur amittere; sed eam ante oculos Dei nunquam habuerunt. Saepe namque homo multis occulte peccatis involvitur, et in una aliqua virtute magnus videtur. Quae ipsa quoque virtus inanescens deficit, quia dum innotescit hominibus, procul dubio laudatur, eiusque laus inhianter appetitur. Unde fit ut et ipsa virtus ante Dei oculos virtus non sit, dum abscondit quod displicet, prodit quod placet. Quae itaque esse merita apud Deum possunt, quando et mala occulta sunt, et bona publica? Plerumque enim, sicut diximus, latet superbia, et castitas innotescit; atque ideo ostensa diu castitas circa vitae finem perditur, quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur. Alius eleemosynis vacat, propria distribuit; sed tamen multis iniustitiis servit, vel fortasse linguam in detractionibus [Vindoc, duo Germ., Laud., Ebroic., Gemet., etc., exerit.] exercet. Et fit plerumque ut is qui misericors fuerat iuxta vitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulis inardescat. Quod valde iusto iudicio agitur, ut et perdat ante homines unde hominibus placuit, qui hoc unde Deo displicuit, corrigere nunquam curavit. Alius patientiae studet; sed dum invidere aliis, et servare in corde malitiam non cavet, fit quandoque impatiens, qui diu latuit dolens. [Laud., hic itaque et per aliquid aurum quasi lutum sternitur.] Hi itaque et per aliquid aurum sum, et per aliquid lutum sunt. Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis exigentibus, etiam virtus quae publice claruerat dissipatur. Sed operae pretium credimus si in his virtutem superni ordinis subtilius perpendamus
6 [Vet. X.] [ 30. ] Deus occulta quorumdam mala tolerat, ut quae in aperto faciunt bona, electis prosint.---Saepe enim omnipotens Deus occulta quorumdam mala tolerat, ut aperta eorum bona electorum suorum usibus profutura dispenset. Nam nonnulli mundum nequaquam funditus deserentes, non perseveraturi angustum iter arripiunt, sed ad quaerendam angustam viam exemplo suo eos qui perseveraturi sunt accendunt. Unde plerumque contingit ut ipsum hoc quod bene videntur vivere, non sibi, sed solis potius electis vivant, dum exemplis suis [Turon., bene agendi vel vivendi.] ad bene vivendi studia perseveraturos alios non perseveraturi provocant. Saepe enim quosdam videmus viam ingredi, ad locum propositum festinare, quos alii quia euntes conspiciunt sequuntur; eumdemque locum pariter petunt. Sed fit plerumque ut, irruente aliquo implicationis articulo, post se redeant qui praeibant, et hi ad locum perveniant qui sequebantur. Ita nimirum sunt qui non perseveraturi viam sanctitatis arripiunt. Idcirco enim virtutis iter [Laud., non perseveraturi.] non perventuri inchoant, ut eis qui perventuri sunt qua gradiantur ostendant. Quorum etiam casus, utilitate non modica, electorum profectibus servit, quia illorum lapsum dum conspiciunt, de suo statu contremiscunt; et ruina quae illos damnat istos humiliat. Discunt enim in superni adiutorii protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis viribus cecidisse. Quando ergo bene agere videntur reprobi, quasi planum iter electis sequentibus monstrant; quando vero in lapsum nequitiae corruunt, electis post se pergentibus quasi cavendam superbiae foveam ostendunt. Erat ergo Leviathan iste, et solis sibi radios subdat, atque aurum luti more subiiciat. Scit omnipotens Deus ad electorum suorum solatium bene uti malo reproborum, quando hi qui ad illum perventuri sunt, et suis ad eum meritis proficiunt, et saepe in eo quod superbe sapiunt, alienis lapsibus corriguntur. Sed si haec Leviathan iste agit in eis etiam quos claros aliqua virtus ostendit, quid de illis facturus est quorum mens vel ex parte aliqua sublevata a terrenis concupiscentiis non est? [Pratel. et duo Germ., quod tamen.] Quos tamen divinus sermo aperte exprimit, dum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.107r bsb4611.205 csg209.402 sbb354.385 uwb149.75

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XIV . <<<     >>> XVI .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 15

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik