monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XIII . <<<     >>> XV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT XIV [Rec. XII].

1 IBID. 21.---Sub ipso erunt radii solis.
2 [25. ] Illi subduntur nonnulli, qui doctrina aut sanctitate in Ecclesia lucere videbantur.---In Scriptura enim sacra cum figurate sol ponitur, aliquando Dominus, aliquando persecutio, aliquando de re qualibet manifestae visionis ostensio, aliquando autem intelligentia sapientium designatur. Per solem quippe Dominus figuratur, sicut Sapientiae libro perbibetur, quod omnes impii in extremi die iudicii cognita sua damnatione dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen iustitiae non luxit nobis, et sol non est ortus nobis [Sap. V, 6]. Ac si aperte dicant: Interni nobis luminis radius non refulsit. Unde et Ioannes ait: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius [Apoc. XII, 2]. In sole enim illustratio veritatis, in luna autem, quae menstruis suppletionibus deficit, mutabilitas temporalitatis accipitur. Sancta autem Ecclesia, quia superni luminis splendore protegitur, quasi sole vestitur, quia vero cuncta temporalia despicit, lunam sub pedibus pre mit. Rursum sole persecutio designatur, sicut in Evangelio Veritas dicit, quod nata sine radicibus semina orto sole aruerunt [Matth. XIII, 6], quia videlicet verba vitae in corde terrenorum hominum temporali momento virentia, superveniente persecutionis ardore, siccantur. Rursum sole manifestae visionis ostensio designatur, sicut Propheta Dominum cunctorum oculis apparentem denuntiat, dicens: In sole posuit tabernaculum suum [Psal. XVIII, 6]. Ac si diceret: Humanitatis assumptae sacramentum in lumine manifestae visionis ostendit. Et sicut eidem Prophetae divina voce per Nathan dicitur: Tu fecisti in abscondito, ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis [II Reg. XII, 12]. Quid enim per conspectum solis, nisi cognitionem insinuat manifestae visionis? Rursum solis nomine, sapientium intellectus exprimitur, sicut in Apocalypsi scriptum est: Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu afficere homines et igni [Apoc. XVI, 8]. Phialam videlicet in solem effundere est persecutionis supplicia viris sapientiae splendore fulgentibus irrogare: Et datum est illi ut afficeret homines aestu et igni, quia dum sapientes viri, cruciatibus victi, male agendi errore tanguntur, illorum exemplo persuasi infirmi quique temporalibus desideriis inardescunt. Ruinae namque fortium [Vindoc., argumenta. Val. Cl., augmenta parant.] augmenta praestant perditionibus infirmorum. Quia sole acumen sapientiae designatur, per comparationem quoque a Salomone dicitur: Sapiens ut sol permanet, stultus ut luna [Laudun., Gemet. et duo Germ., mutabitur.] mutatur [Eccli. XXVII, 12]. [Vet. VIII.] Hoc ergo loco quid per solis radios nisi acumina sapientium demonstrantur? Quia enim multi, qui in sancta Ecclesia luce sapientiae resplendere videbantur, tunc vel persuasionibus capti, vel minis territi, vel cruciatibus fracti, Leviathan istius seditioni subiiciuntur, recte dicitur: Sub ipso erunt radii solis. Ac si aperte diceretur: Hi qui intra sanctam Ecclesiam per acumina sapientiae quasi radios videbantur lucis aspergere, et per auctoritatem rectitudinis desuper resplendere, potestati Leviathan istius iniqua se operatione substernunt, ut non iam recta praedicando desuper luceant, sed ei perverse obsequendo famulentur. Solis ergo radii sub ipso sunt, cum nonnulli etiam docti viri sapientiae suae acumina non libere agendo sublevant, sed ad vestigia Leviathan istius et perversitate operis, et blandimento adulationis inclinant, ut intelligentia, quae illis sicut sol desuper fuit ex coelesti munere, antiqui hostis pedibus substernatur ex terrena cupiditate. Unde et nunc cum quisque sapientium atque doctorum pro commodo vel gloria vitae temporalis per adulationis lapsum terrenis se potestatibus prave agentibus subiicit, quasi sub vestigiis venientis Antichristi solis se radiis sternit. Et velut coeli lucem sibi Behemoth humiliat, dum per pestiferum assensum sapientium mentes calcat. Toties vero Leviathan istius pedibus se radii solis subdunt, quoties hi qui doctrinae videntur lumine resplendere, immoderato acumine prava in sacro eloquio sentiunt, perversisque sensibus eius se erroribus substernunt, quia dum contra fidelia veritatis praedicamenta se erigunt, Leviathan istius vestigiis falsa sentiendo famulantur. Toties radii solis sub ipso sunt, quoties docti quippe, et intelligentiae luce pollentes, vel despectis caeteris in elatione se erigunt; vel summa quae sapiunt postponentes, sordidis carnis desideriis inquinantur; vel obliti coelestium, terrena ambiunt; vel non reminiscentes quia terra sunt, de cognitione coelestium inaniter gloriantur. Unde et recte ibi subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.106v bsb4611.202 csg209.399 sbb354.383 uwb149.74

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, XIII . <<<     >>> XV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik