2 | [22. ] Contra eum et Antichristum sanctorum robur videtur stipula. Nihil tamen contra eorum animam potest.---Quid per fundam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Funda namque dum in gyrum mittitur, sic de illa lapides exeunt quibus adversariorum pectora feriantur; ita sancta Ecclesia dum volubilitate temporum per tribulationum circuitum ducitur, fortes ex illa viri prodeunt quibus quasi lapideis ictibus iniquorum corda tundantur. Unde ad prophetam de bonis doctoribus Dominus dicit: Devorabunt, et subiicient lapidibus fundae . Sancti quippe doctores qui ad virtutem et alios instruunt, hostes devorant, dum eos intra corpus suum per vim conversionis immutant. Quos lapidibus fundae subiiciunt, quia dum fortes quosque in sancta Ecclesia viros instituunt, per eos adversariorum superbientium pectora dura confringunt. Unde et Golias immanissimus saxo fundae moritur , quia singulari sanctae Ecclesiae lapide diabolica celsitudo superatur. Leviathan itaque iste quia, damnato illo homine assumpto, quoslibet fortes Ecclesiae velut infirmos despicit, eorumque vires temporaliter premit, recte nunc dicitur: In stipulam versi sunt ei lapides fundae. Ac si aperte diceretur: Sanctorum robur quasi in stipulae mollitiem redigit, quorum lingua prius pectus illius duris ictibus tutudit. Omnem quippe tunc fortitudinem suae iniquitatis exercens, quanto se ab eis vinci spiritaliter dolet, tanto atrocius contra eos corporaliter praevalet. Et quia nil se contra eorum spiritum praevalere considerat, in eorum carne crudelitatis suae omnia argumenta consummat. [Vet. VII.] Sed quid mirum si humanas vires despicit, qui ipsa etiam superni in se iudicii aeterna tormenta contemnit? Unde et subditur: |