monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, VIII . <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT IX.

1 VERS. 18.---Reputabit enim ut paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
2 [19. ] Saeviente Antichristo praedicatorum virtus et fortiorum constantia periclitabuntur.---Quod superius hastam dixit, hoc inferius ferri appellatione replicavit; et quod thoracem protulit, hoc rursum aeris commemoratione signavit. Ferrum namque acuitur ut adversarius vulneretur, aes autem rubigine pene nulla consumitur. Ferro ergo praedicationis iacula, aere autem longanimitatis constantia designatur. Unde et sub Aser specie de sancta Ecclesia per Moysen dicitur: Ferrum et aes calceamentum eius [Deut. XXXIII, 25]. Calceamentum quippe in Scriptura sacra munimen praedicationis accipitur, sicut scriptum est: Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis [Ephes. VI, 16]. Quia ergo per ferrum virtus, per aes autem perseverantia exprimitur, ferrum et aes calceamentum eius dicitur, cum praedicatio eius acumine simul et constantia munitur. Per ferrum enim mala adversantia penetrat, per aes autem bona quae proposuit longanimiter servat. Cuius profecto perseverantiam illic apertius insinuat, dicens: Sicut dies iuventutis eius, ita erit et senectus illius [Deut. XXXIII, 25]. [Rec. IX.] Sed Leviathan iste quando illum gladium quem sacra eloquia Antichristum vocant in exercitationem suae iniquitatis assumpserit, et ferrum velut paleas, et aes velut lignum putridum reputabit, quia nisi divina gratia protegat, et praedicantium vires velut paleas nequitiae suae igne consumet, et patientium constantiam quasi lignum putridum in pulverem rediget. Et acumen igitur ferri, et aeris fortitudo deficit, dum per violentiam virtutis illius et praedicationis sensus obtunditur, et patientiae longanimitas dissipatur.
3 [20. ] Et nisi Deus opem ferat, deficient.---Nisi ergo electos suos opitulatio divina roboret, ubi tunc infirmi erunt, si fortes sicut paleae reputantur? Quid tunc Leviathan iste de paleis faciet, si ferrum quasi paleas aestimabit? Quid de putridis lignis acturus est, si quasi lignum putridum aeris fortitudinem solvet? Sed o quam multi, qui suis viribus ferrum se vel aes aestimant, in illo tunc tribulationis igne se paleas esse deprehendunt; et quam multi, qui per infirmitatem propriam se esse paleas metuunt, per divinum adiutorium fulti, in ferri atque aeris soliditate roborantur, ut contra adversarium suum tanto magis in Deo fortes sint, quanto de se amplius infirmos se esse meminerunt. Sed quanto altius Behemoth iste contra electos Dei per miracula erigitur, tanto contra eum sancti quique vehementius ad praedicationis se verba constringunt. Qui tamen ita reproborum mentes possidet, ut eas nulla [Laud., confossas. Gemet., confusas.] confossus veritatis iaculatione relinquat. Unde et subditur:
4 IBID. 19.---Non fugabit eum vir sagittarius.
5 [21. ] A reproborum cordibus non fugat Satanam sancta praedicatio.--- [In Editis, quid enim per sagittas. Expunximus per, quod abest a Mss. et in stylo Gregorii redundat.] Quid enim sagittas, nisi verba praedicatorum accipimus? Quae dum voce bene viventium distinguntur, audientium corda transfigunt. His sagittis sancta Ecclesia percussa fuerat, quae dicebat: Vulnerata charitate ego sum [Cantic. II, 5]. De his sagittis Psalmistae voce narratur: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum [Psal. LXIII, 8], quia scilicet verba humilium penetraverunt animos superborum. De his sagittis venienti propugnatori dicitur: Sagittae tuae acutae, potentissime, populi sub te cadent in corde [Psal. XLIV, 6]. Vir itaque est sagittarius qui per sanctae intentionis arcum audientium cordibus verba rectae exhortationis infigit. Quia ergo Leviathan iste verba praedicantium despicit, et, cum reproborum mentes male suadendo momorderit, durus inter iacula omnimodo eas non relinquit, recte dicitur: Non fugabit eum vir sagittarius. Ac si aperte dicatur: A reproborum cordibus eum sancti praedicatoris sagitta non excutit, quia quisquis ab illo apprehenditur, verba iam praedicantium audire contemnit. Unde bene peccatis praecedentibus irascens, de his quos in manu antiqui hostis deserit, Dominus per prophetam dicit: Immittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio [Ierem. VIII, 17]. Ac si diceret: Iusto iudicio talibus vos immundis spiritibus tradam, qui a vobis excuti exhortatione praedicantium quasi incantantium sermone non valeant. Quia vero Leviathan iste a cordibus reproborum sanctae praedicationis spiculis non movetur, ipse etiam sanctorum virorum [Editi pene omnes, adducitur. In Paris. 1495 lego addicitur; fortasse ex adicitur, quod habent semper Mss. pro adiicitur; sicut eicitur pro eiicitur; sequentes vero Editores cum observarent το addicitur sensu carere, conflarunt adducitur, sed lege adiicitur, ex Mss. Vindoc., duob. Germ., Gemet aliisque Norm., etc.] contemptus adiicitur, cum illico subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.105r bsb4611.195 csg209.395 sbb354.379 uwb149.71

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, VIII . <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 9

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik