2 | [17. ] Antichristus diaboli gladius recte appellatur.---In Scriptura sacra aliquando per gladium sancta praedicatio, aliquando aeterna damnatio, aliquando tribulatio temporalis, aliquando antiqui hostis ira vel persuasio designatur. Gladius enim pro sancta praedicatione ponitur, sicut Paulus ait: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei . Gladii nomine aeterna damnatio designatur, sicut de praedicante haeretico scriptum est: Si multiplicati fuerint filii eius, in gaudio erunt , quia quantalibet hic numerositate germinent, aeterna damnatione consumuntur. Gladius tribulatio temporalis accipitur, sicut Mariae de secuturis tribulationibus, dicitur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius . Rursum per gladium ira vel persuasio maligni hostis exprimitur, sicut Psalmista ait: Qui liberasti David servum tuum de gladio maligno . Benignus quippe sanctae praedicationis est gladius, quo percutimur ut a culpa moriamur. Malignus vero est diabolicae persuasionis gladius, quo male quisque percutitur ut a vita rectitudinis exstinguatur. Antiqui ergo hostis est gladius, ille tunc damnatus homo, in usum ministerii eius assumptus. Ipsum quippe per malitiam fraudis exacuit, et infirmorum corda transfigit. Hunc ergo Leviathan istius gladius apprehendit, cum eum suus damnatus homo susceperit. Si autem gladii nomine eius ira signatur, recte non apprehendere gladium, sed a gladio apprehendi describitur. In tantam quippe tunc insaniam vertitur, ut dominari omnibus appetens, nequaquam suae irae dominetur. Nos namque cum iram in usu iustitiae assumimus, gladium tenemus, quia eam sub aequitate iudicii possidendo moderamur. Ille autem quia per abrupta furoris rapitur, non apprehendere gladium, sed a gladio apprehendi perhibetur. Non enim iram possidens tenet, sed ab ira saeviens tenetur. |
3 | [Vet. V.] [ 18. ] Huic gladio cedere hastam et thoracem quo sensu dictum.---Cunctis autem liquet quod hasta adversarium percutimus, thorace vero ab adversario munimur. Per hastam vulnera inferimus, per thoracem tegimur ne vulneremur. Quid igitur per hastam nisi praedicationis iaculum, quid per thoracem nisi fortitudo patientiae designatur? Leviathan ergo iste, quia per assumptum reprobum hominem in ira omnimodae crudelitatis effrenatur, apprehendi a gladio dicitur. Nam per ostensionem immensae tunc fortitudinis exhibet quidquid nequiter potest. Et neque hasta neque thorax subsistere poterit, quia in Antichristum veniens, tantae virtutis apparebit, ut si supernum adiutorium desit, et praedicantium acumen obtundat, et longanimitatem patientium destruat. Nisi enim iustorum vitam superna gratia solidet, non subsistit hasta, quia praedicatorum virtus frangitur; non subsistit thorax, quia constantium patientia dirupta penetratur. Unde et subditur: |