monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, VI . <<<     >>> VIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT VII [Rec. VII].

1 VERS. 16.---Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
2 [12. ] Reprobis angelis cadentibus, territi sunt boni, et timore solidati.---Scriptura sacra ita nonnunquam tempus praeteritum futurumque permiscet, ut aliquando futuro pro praeterito, aliquando vero utatur praeterito pro futuro. Futuro namque pro praeterito utitur cum Ioanni mulier paritura masculum, qui regat gentes in virga ferrea, demonstratur [Apoc. XII, 5]. Quod quia incarnato Domino veniente iam tunc factum fuerat, res gesta nuntiabatur. Rursum praeterito utitur pro futuro, sicut per Psalmistam Dominus loquitur, dicens: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea [Psal. XXI, 18]. Quibus videlicet verbis species dominicae passionis quasi iam transacta describitur, sed tamen adhuc longe post futura nuntiatur. Hoc ergo loco quo dicitur: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, nil obstat intelligi quia sub futuri temporis modo praeterita describuntur. Nec rectae intelligentiae sensum relinquimus, si credamus Leviathan isto ab arce beatitudinis cadente, in ruina eius etiam electos angelos expavisse, ut cum istum ex illorum numero superbiae lapsus eiiceret, illos ad robustius standum timor ipse solidaret. [Vet. IV.] Unde et sequitur: Et territi purgabantur.
3 [13. ] Qua ratione tunc purgati. Aliis cadentibus, caeteris datum ut cadere non possent.---Purgati vero sunt, quia nimirum isto cum reprobis legionibus exeunte, soli in coelestibus sedibus qui beate in aeternum viverent remanserunt. Huius itaque lapsus eos terruit et purgavit: terruit, ne conditorem suum [Val. Cl., superbi] superbe despicerent; purgavit vero, quia, excuntibus reprobis, actum est ut electi soli remanerent. Et quia cunctorum opifex Deus scit ad bonorum custodiam etiam bene uti mala actione reproborum, lapsum cadentium vertit in profectum manentium; et unde punita est culpa superbientium, inde humilibus angelis et inventa et solidata sunt augmenta meritorum. Istis namque cadentibus, illis in munere datum est ut cadere omnino non possent. Sancti enim angeli, dum in istis naturae suae damna conspiciunt, in seipsis iam cautius robustiusque consistunt. Unde fit, auctore omnium rerum Domino cuncta mirabiliter ordinante, [Longip., ut illa electorum spirituum pars, etiam ruinae suae damno proficiat. Laud., ruinae suae damna prospiciant.] ut illi electorum spirituum patriae etiam ruinae suae damna proficiant, dum inde firmius constructa sit unde fuerat ex parte destructa.
4 [14. ] Sancti praedicatores angeli dicuntur.---Sed quia saepe Scriptura sacra praedicatores Ecclesiae, pro eo quod gloriam patriae coelestis annuntiant, angelorum solet nomine designare, possumus hoc loco angelos sanctos praedicatores accipere. Hinc est enim quod Ioannes in Apocalypsi, septem Ecclesiis scribens, angelis Ecclesiarum loquitur, id est praedicatoribus populorum [Apoc. I, 4]. Hinc propheta ait: Et angeli pacis amare flebunt [Isai. XXXIII, 7]. Hinc rursum Malachias propheta ait: Labia sacerdotis [Laud., Germ. et al., custodient. . . . . requirent.] custodiunt scientiam, et legem inquirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est [Malac. II, 7]. Hinc Paulus ait: Magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, iustificatum in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria [I Tim. III, 16]. Qui igitur dispensationis mysterium postquam apparuisse angelis dixit, praedicatum esse gentibus subdidit, profecto angelorum nomine praedicatores sanctos, id est veritatis nuntios designavit.
5 [15. ] Hi ex angelorum casu et poena terrentur, et purgantur.---Si ergo hoc quod dicitur: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur, ad futurum tempus refertur, adveniente districto iudice, extrema hic istius Leviathan damnatio designatur, quia de hoc mundo per iram [Vindoc., Ebroic. aliique Norm., iudicis.] iudicii tollitur, qui nunc mira mansuetudinis longanimitate toleratur. Tanto autem [Laud., Val., Cl., Gemet., hic.] hinc pondere terroris excutitur, ut sanctorum etiam praedicatorum fortitudo turbetur; Cum enim sublatus fuerit, timebunt angeli, quia cum iudicii turbine rapitur, hi qui in corporibus reperiri potuerint, immenso terrore concussi, etiam supernae patriae nuntii contremiscunt. Quamvis enim fortes iam atque perfecti sunt, adhuc tamen; quia in carne sunt positi, non possunt in tanti terroris turbine nulla formidine concuti. Sed cum Leviathan iste rapitur, cumque omnia in eius interitu elementa quatiuntur, praedicatores sanctos, quos, ut dixi, adhuc in suis corporibus illud tempus iudicii invenerit, spes de regni propinquitate laetificat, et carnis infirmitas de irae ostensione perturbat. Erit ergo in eis aliquo modo tremor laetus, et timor securus, quia et coelesti regno se remunerari certi sunt, et per tanti turbinis metum pro carnis infirmitate contremiscunt.
6 [16. ] Iustis trementibus, quanta reproborum futura concussio.---Consideremus ergo quomodo tunc iniquorum conscientia concutitur, quando etiam iustorum vita turbatur. Hi qui oderunt adventum iudicis, quid facient, si terrorem tanti iudicii etiam qui diligunt expavescunt? Et quia in sanctis praedicatoribus hoc pavore excoquitur, si qua eis inesse potuit levium rubigo vitiorum, postquam dixit: Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, apte mox subdidit: Et territi purgabuntur. Sed quia haec de Leviathan istius fine cognovimus, interim priusquam pereat quid agat audiamus. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.104r bsb4611.189 csg209.389 sbb354.375 uwb149.69

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, VI . <<<     >>> VIII .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik