monumenta.ch > Gregorius Magnus > 6
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, V . <<<     >>> VII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT VI [Rec. VI].

1 VERS. 15.---Cor eius indurabitur quasi lapis.
2 [11. ] Satanae impoenitentia. Incudi similis optime dicitur.---Cor enim antiqui hostis ut lapis indurabitur, quia nulla unquam conversionis poenitentia mollietur. Qui quia solis ictibus aeternae ultionis aptabitur, recte protinus subinfertur:
3 IBID.---Et stringetur quasi malleatoris incus.
4 Incudem quippe malleator solis aptam percussionibus figit. Ad hoc namque incus statuitur, ut crebris ictibus feriatur. Leviathan ergo ut malleatoris incus stringitur, quia inferni vinculis coarctabitur, ut aeterni supplicii continua percussione tundatur. Qui modo quoque percutitur, dum iusti quique, illo in insidiis vigilante, sed doloribus tabescente, salvantur. In incude autem alia vasa formantur, [Scilicet, incus; legitur tamen ipse in omnibus Editis, sed vitiose.] ipsa vero tot percussionibus in vas aliud non transfertur. Recte ergo Leviathan iste incudi comparatus est, quia nos illo persequente componimur, ipse autem et semper percutitur, et in vas utile nunquam mutatur. Aeternae illum percussioni relinquimus, et nos, superni artificis manu in eius tentatione percussi, per illum quasi vascula formata transimus. In ipso enim tundimur, sed ut ad usum domus supernae veniamus. Ipse vero quasi incus stringitur, quia etsi nunc tentando mundum circuit, in inferno tamen positus, [Vindoc., Pratel. ac pl. Norm., iam subiectus. Corb. Germ., qui si nunc. . . . iam subiectu non augetur.] iam sub ictu sententiae non vagatur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.104r bsb4611.188 csg209.389 sbb354.374 uwb149.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik