monumenta.ch > Gregorius Magnus > 5
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, IV . <<<     >>> VI .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT V [Rec. V].

1 IBID.---Mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
2 [16. ] Fulmine conterentur in iudicio, iustis illaesis et gaudentibus.---Quid appellatione fulminum nisi tremendae illae extremi iudicii sententiae designantur? Quae idcirco fulmina vocantur, quia nimirum eos quos feriunt in perpetuum incendunt. Fulmina namque super eum Paulus venire conspexerat, cum dicebat: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui [II Thess. II, 8]. Haec autem quae in eum mittuntur fulmina, ad locum alium non feruntur, quia iustis gaudentibus, solos tunc reprobos feriunt. Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro inter triticum paleasque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana delabantur. Illa ergo fulmina locum alium nequaquam tangunt, quia videlicet igne suo non grana, sed paleas incendunt. Sed quia Leviathan istum poena non corrigit, insinuat dum subiungit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.103v bsb4611.187 csg209.388 sbb354.374 uwb149.68

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik