monumenta.ch > Gregorius Magnus > 4
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, III . <<<     >>> V .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT IV [Rec. IV].

1 VERS. 14.---Membra carnium eius cohaerentia sibi.
2 [8. ] Reproborum cum Satana et inter se noxia concordia.---Carnes vero Leviathan istius sunt omnes reprobi, qui ad intellectum spiritalis patriae per desiderium non assurgunt. Membra vero sunt carnium hi qui eisdem perverse agentibus, et sese ad iniquitatem praecedentibus iunguntur, sicut e contra per Paulum [Sic Turon., Pratel., Gemet., etc., nec non antiquiores Vulgati. Recentioribus Editoribus cum Germ. magis placuit de dominico corpore.] dominico corpori dicitur: Vos estis corpus Christi, et membra de membro [I Cor. XII, 27]. Aliud quippe est membrum corporis, aliud membrum membri. Membrum quippe corporis pars ad totum, membrum vero membri est particula ad partem. Membrum namque membri est digitus ad manum, manus ad brachium; membrum vero est corporis totum hoc simul ad corpus universum. Sicut ergo in spiritali dominico corpore membra de membro dicimus eos qui in eius Ecclesia ab aliis reguntur, ita in illa Leviathan istius reproba congregatione membra sunt [Laud., carnalium.] carnium qui iniquo opere quibusdam se nequioribus iunguntur. Sed quia hostis malignus sibi in perverso opere a primis usque ad extrema concordat, divinus sermo in eo membra carnium sibimet cohaerentia memorat. Sic namque perversa unanimiter sentiunt, ut nulla contra se vicissim disputatione dividantur. Nulla eos diversitatis altercatio tunc scindit, et idcirco contra bonos vehementer praevalent, quia in malo se concorditer tenent. [Vet. III.] Sicut enim iam superius diximus [Lib. XXXIII, num. 55], ut perniciosum est si unitas desit bonis, ita perniciosius est si non desit malis. Reproborum quippe unitas bonorum [Recent. Vulgati, vitam; quibus suffragantur Germ., Pratel. et alii Norman.] viam tanto durius praepedit quanto ei se per collectionem [Corb. Germ., Ebroic. et pl. Norm., durius.] durior opponit.
3 [9. ] Hanc unitatem dissolvere licet, exemplo Pauli.---Hanc unitatem reproborum perniciosam sibi Paulus conspexerat, cum in medio Sadducaeorum Pharisaeorumque deprehensus dicebat: De spe et resurrectione mortuorum ego iudicor [Act. XXIII, 6]. Qua nimirum voce percussa, protinus contra se vicissim audientium turba dissiluit. Cumque in duas partes tumultuantium multitudo dividitur, Paulo via ereptionis aperitur, quia quem turba persequentium unita constrinxerat, divisa laxabat. Eripiuntur ergo iusti dum dividuntur iniusti, et electorum vota ad perfectum perveniunt dum reproborum agmina per discordiam confunduntur. Quod bene etiam maris Rubri scissione designatur [Exod. XIV, 21, seq.]. Dum enim in duas partes unda dividitur, ab electo populo ad terram repromissionis tenditur, quia dum malorum unitas scinditur, bonae mentes ad hoc quod appetunt perducuntur. Si malorum unitas noxia non fuisset, nequaquam divina providentia superbientium linguas in tanta diversitate dissipasset [Genes. XI, 8]. Si malorum unitas noxia non fuisset, de sanctae Ecclesiae hostibus Propheta non diceret: Praecipita, Domine, et divide linguas eorum [Psal. LIV, 10]. Quia ergo Leviathan iste tunc contra electos Dei in suis viribus effrenatur, ad augmentum suae malitiae unitatem quoque in reprobis habere permittitur, ut tanto contra nos robustius vires suas exerat, quanto non solum nos ictu fortitudinis, sed etiam mole adunationis impugnat. Sed quis contra ista sufficiat? Quae mens ad tantae elationis et compagis pondera non ab ipsa cogitationum radice contremiscat? Unde quia trepidare nos per infirmitatem conspicit, protinus divina clementia quid per semetipsam faciat? adiungit. Nam sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.103v bsb4611.185 csg209.386 sbb354.372 uwb149.67

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik