monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, II . <<<     >>> IV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT III [Vet. II, Rec. III].

1 IBID.---Et faciem eius praecedet egestas.
2 [5. ] Electorum paupertas est coelestes divitias amisisse.---Per faciem quippe solet notitia designari. Unde scriptum est: Et facies mea praecedet te [Exod. XXXIII, 14], id est notitia ducatum praebebit. Sciendum vero est quod egestas in sacro eloquio aliter electorum ponitur, atque aliter reproborum. Egestas namque electorum est, cum verae divitiae coelestis patriae ad eorum animum redeunt, et in hoc aerumnoso praesentis vitae exsilio positi, pauperes se esse meminerunt. [Longip., ad illas quippe. In Corb. Germ., post meminerunt, legitur de quibus; caetera omittuntur.] Illas quippe divitias sine cessatione suspirant, de quibus Paulus dicit: Ut sciatis quae sit spes vocationis eius, et quae divitiae gloriae haereditatis eius in sanctis [Ephes. I, 18]. Et quia adhuc eas nequaquam conspiciunt, studiose interim in aerumna istius paupertatis gemunt. Hanc procul dubio paupertatem Ieremias inspexerat, cum dicebat: Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius [Thren. III, 1]. Virga enim indignationis Dei est percussio districtionis. Quam indignationem tunc homo pertulit, cum ex paradiso pulsus, veras interni gaudii divitias amisit [Genes. III, 24]. Sed quia electi quique incessanter conspiciunt quod in praesentis vitae penuriam ab illa potestatis ingenitae facultate ceciderunt, bene dicitur: Ego vir videns paupertatem meam [Thren. III, 1]. Quisquis enim haec adhuc visibilia appetit, peregrinationis suae malum non intelligit, et hoc ipsum quod patitur videre nescit. Hanc paupertatem David propheta intuens, ait: Infirmata est in paupertate virtus mea [Psal. XXX, 11]. In paupertate etenim virtus infirmari dicitur, quia lapsus in hac peregrinatione animus, et corruptionis suae molestiis reverberatus, hoc quod perdidit contemplari praepeditur.
3 [6. ] Hanc paupertatem reprobi nesciunt. Virtutum divitiis vacuantur, nec intelligunt.---Sed hanc paupertatem reprobi considerare nesciunt, quia dum sequuntur ea quae conspiciunt, cogitare invisibilia negligunt quae perdiderunt. Unde et egestas eorum proprie dicitur, quia dum replentur vitiis, virtutum divitiis vacuantur. Quibus saepe evenit ut per elationis dementiam sublevati, dum nequaquam ruinae suae damna considerant, esse se etiam a bonis actionibus inopes non cognoscant. Unde voce angelica praedicatori Laodiceae dicitur: Dicis quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus [Apoc. III, 17]. Quasi divitem se asserit, qui per arrogantiam sanctitatis extollitur, sed pauper, caecusque et nudus arguitur. Pauper utique, quia virtutum divitias non habet; caecus, quia nec paupertatem quam patitur videt; nudus, quia primam stolam perdidit, sed peius, quia nec se perdidisse cognoscit. Quia ergo, ut diximus, egestas reproborum est defraudatio meritorum, recte de Leviathan dicitur: Faciem eius praecedet egestas. Nemo quippe [Ebroic., cogitationi.] cognitioni eius iungitur, nisi prius virtutum divitiis denudetur. Prius enim bonas cogitationes subtrahit, et tunc eis apertiorem notitiam suae iniquitatis infundit. Egestas ergo faciem illius praecedere dicitur, quia prius facultas virium [Laud., praepeditur.] perditur, ut quasi per familiaritatem postmodum eius notitia cognoscatur. Vel certe quia multis ita fraudulenter subrepit, ut ab eis deprehendi nequaquam possit, et sic eorum virtutes evacuat, quatenus astutiae suae malitiam non ostendat, faciem eius egestas praeire perhibetur, ac si aperte diceretur, quia cum insidians tentat, priusquam videatur exspoliat. Hinc est enim quod de Ephraim per prophetam dicitur: Comederunt alieni robur eius, et ipse ignoravit [Osee VII, 9]. Alieni quippe intelligi apostatae angeli solent, qui robur comedunt, dum virtutem mentis pervertendo consumunt. Quod Ephraim et pertulit, et nescivit, quia in tentatione malignorum spirituum et robur animae perdidit, et hoc ipsum quia perdiderit non intellexit. Leviathan ergo faciem egestas antecedit, quia negligentium mentes ante tentando spoliat, quam eius insidias is qui tentatur agnoscat. Per hoc ergo quod dictum est: In collo eius morabitur fortitudo, virtus violentiae ostenditur. Per hoc vero quod subditur: Et faciem eius praecedet egestas; fraudis subtilitas designatur.
4 [7. ] Ante adventum Antichristi, virtutum signa Ecclesiae subtrahentur, aut pauca supererunt.---Quamvis de eo quod eius faciem egestatem praeire cognoscimus, suppetit aliud quod tamen tristius exponamus. Terribili quippe ordine dispositionis occultae, priusquam Leviathan iste in illo damnato homine quem assumit appareat, a sancta Ecclesia virtutum signa subtrahuntur. Nam prophetia absconditur, curationum gratia aufertur, prolixioris abstinentiae virtus imminuitur, doctrinae verba conticescunt, miraculorum prodigia tolluntur. Quae quidem nequaquam superna dispensatio funditus subtrahit, sed non haec sicut prioribus temporibus aperte ac multipliciter ostendit. Quod tamen mira dispensatione agitur, ut una ex re divina simul pietas et iustitia compleatur. Dum enim subtractis signorum virtutibus sancta Ecclesia velut abiectior apparet, et bonorum praemium crescit, qui illam pro spe coelestium, et non propter praesentia signa venerantur, et malorum mens contra illam citius ostenditur, qui sequi quae promittit invisibilia negligunt, dum signis visibilibus non tenentur. Dum igitur humilitas fidelium multitudine et manifestatione signorum quasi destituitur, terribili occultae dispositionis examine inde bonis misericordia [Ita duo Germ., Vindoc., Longip., Ebroic. aliique Norm., ubi Editi habent misericordia largitur. In Paris. tamen 1495 legitur largior, quod mutatum est in Paris. 1518, aliis consentientibus.] largior, unde malis iusta ira cumulatur. Quia ergo Leviathan iste priusquam manifestus et conspicuus veniat ex magna parte in sancta Ecclesia signa virtutum cessant, recte nunc dicitur: Faciem eius praecedet egestas. Ante enim a fidelibus miraculorum divitiae subtrahuntur, et tunc contra eos antiquus ille hostis per aperta prodigia ostenditur, ut quo ipse per signa extollitur, eo a fidelibus sine signis robustius laudabiliusque vincatur. Quamvis etiam fidelibus in eius certamine signa non deerunt, sed tanta erunt illius, ut nostrorum aut pauca, aut nulla videantur. Quorum nimirum virtus omnibus signis fit potior, cum omne quod ab illo terribiliter [Hic sequimur duos Germ., Laud., Turon., Gemet., etc., nec non veteres Edit. At in recentioribus legitur, fieri conspicitur . . . . calcem premunt.] fieri conspicit, per internae constantiae calcem premit. Sed malignus hostis tanto contra eos acriori immanitate se exhibet, quanto se despici etiam clarescentibus miraculis dolet. Totum ergo se in eorum interitum colligit, cunctosque reprobos in necem fidelium unanimi crudelitate coniungit, ut saevitiam suam tanto robustius [Iidem Editi, exerceat, invitis Mss. duob. Germ., Turon., Vindoc., Laud., Val. Cl., Norm. et aliis.] exerat, quanto et in eis quae perverse agere appetit, nulla sibi sui corporis membra discordant. Unde et recte dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.102v bsb4611.180 csg209.383 sbb354.369 uwb149.65

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, II . <<<     >>> IV .
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 3

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik