monumenta.ch > Gregorius Magnus > 2
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, I. <<<     >>> III .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT II [Rec. II].

1 VERS. 13.---In collo eius morabitur fortitudo.
2 [2. ] Superbiae Antichristi accedet explendae nequitiae potestas.---Quid enim collo Leviathan istus, [Ita Laud., Vindoc., duo Germ., Gemet., aliique Norm. In Editis veteribus et recentioribus, ostensio.] nisi elationis extensio designatur? qua. contra Deum se erigens, cum simulatione sanctitatis etiam tumore potestatis extollitur. Quia enim per collum superbia exprimitur, Isaias propheta testatur, qui Ierusalem filias redarguit, dicens: Ambulaverunt extento collo [Isai. III, 16]. In collo ergo Leviathan istius fortitudo demorari dicitur, quia elationi illius etiam subiuncta potentia suffragatur. Nam quidquid tunc superbe extollitur, quidquid callide machinatur, etiam cum virtute potentiae saecularis exsequitur. Quod Daniel propheta intuens, ait: Dolus in manu eius dirigetur [Dan. VIII, 25]. Dolus quippe in manu eius est fraus in virtute, quia omne quod nequiter vult, hoc ad tempus exsequi etiam fortiter potest. [In Laud., post haec verba, dolus vero, ad marg. legitur: in manu eius. Alii Mss., dolus ergo eius.] Dolus vero eius dirigi dicitur, quia fraudis eius malitia nulla difficultate praepeditur. Hoc enim Leviathan iste vel vasa eius habere crebro proprium solent, quod ad iniquitatis suae cumulum ea quae nequiter appetunt explere nequius possunt.
3 [3. ] Divini muneris est erga electos, quod cogitatum malum perpetrare nequeant.---Nam cum fortasse infirmantur electi, atque in desideriis illicitis ruunt, in hoc plerumque divini muneris manu retinentur, quod voluntatis miserae nullos effectus inveniunt. Cumque eorum votis valida contrarietas nascitur, plerumque ex ipsa impossibilitate corriguntur, et miro internae dispositionis ordine, per conversionem mutatio malae voluntatis sequitur, dum per infirmitatem perfectio denegatur. Hinc est enim quod, sub specie uniuscuiusque animae, de infirmante Iudaea, atque in pravis itineribus gradiente, per prophetam Dominus dicit: Ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et [Laud., duo Germ., Vindoc., Gemet., aliique Norm., et non inveniet, et dicet.] non inveniens dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia mihi bene erat tunc magis quam nunc [Osee, II, 6]. Spinis enim electorum viae sepiuntur, dum [Al., dolorum punctiones.] dolorem punctionis inveniunt in hoc quod temporaliter concupiscunt. Quasi interposita maceria [Sic legendum persuadent Mss. tum Angl., tum nostri, veteres Ed. et praesertim ratio. Unde non parum miramur irrepsisse vis, pro viis, in Gilot., Vatic., Gussanv. Edit. et tam crassum mendum tot in aliis Excusis fuisse propagatum.] viis eorum obviat, quorum nimirum desideria [Id est, difficultas perficiendi et opere complendi desideria.] perfectionis difficultas impugnat. Horum profecto animae amatores suos quaerunt, et non inveniunt, dum sequendo malignos spiritus, nequaquam eas quas appetunt huius saeculi voluptates apprehendunt. Bene autem subditur quod ex ipsa difficultate mox dicat: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc [Matth. XII, 44]. Prior quippe vir Dominus est, qui castam sibi animam sancti Spiritus interposito amore coniunxit. Quem tunc mens uniuscuiusque desiderat, cum multiplices amaritudines velut quasdam spinas invenit in iis delectationibus quas temporaliter concupiscit. Nam dum adversitatibus mundi quem diligit morderi anima coeperit, tunc plenius intelligit quanto illi cum priore viro melius fuit.
4 [4. ] Quos voluntas prava pervertit, saepe corrigit adversitas.---Eos ergo quos voluntas prava pervertit, plerumque adversitas corrigit. Unde et nimis timendum est ne sequantur prospera cum desiderantur iniusta, quia difficilius malum corrigitur, quod perfectionis etiam prosperitate fulcitur. Leviathan itaque iste qui cum membris suis aeternis est cruciatibus deputatus, et dolus in manu eius dirigitur, et in collo eius fortitudo demoratur, quia hoc quod temporaliter perversa contra bonos voluntate desiderat, perversiore facultate consummat, ut tanto ei de adversitate in praesenti nil obstet, quanto ei in posterum de prosperitate nihil remanet. Et quia omnis qui perversis moribus amicitiis eius innotescit prius veras mentis divitias amittit, apte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.102r bsb4611.177 csg209.381 sbb354.368 uwb149.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik