monumenta.ch > Gregorius Magnus > 1
>>> Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, II .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 34, CAPUT I.

1 [1. ] Senescente mundo, tribulationes cum temporibus crescunt. Diabolus tanto acrius saevit, quanto poenae consummationi est vicinior.---Quia ex hoc mundo corpus gerimus, universitatis terminum [Duo Germ., Laud., Gemet. et plur., ex ea quae nos.] ex ea qua nos sumus parte pensemus. Citius quippe qualis sit mundi finis agnoscimus, si sollicite aspicimus hoc quod de mundo gestamus. Aetas etenim nostra per iuveniles annos robustius viget, in senili autem tempore crebrescentibus morbis excoquitur; et dum diutius distenditur ut subsistat, moriendi vice quotidie deficit per momenta vivendi. Ita etiam mundi tempus dum venientibus annis augetur, [Val. Cl., crescentibus malis.] crebrescentibus malis afficitur; et unde aetatis augmentum percipit, inde salutis dispendium sentit. Tribulationes namque illi cum temporibus crescunt, et eo detrimenta vitae debilior tolerat, quo quasi ad vitam provectior durat. Totis enim contra illum hostis antiquus viribus solvitur, qui quamvis iam nunc interiit pro eo quod supernae conditionis beatitudinem amisit, tunc tamen plenius exstinguitur, quando, et a tentandi licentia abstractus, aeternis incendiis religatur. Unde et extrema mundi atrocius tentaturus aggreditur, quia tanto fit ferventior ad saevitiam, quanto se viciniorem sentit ad poenam. Considerat quippe quod iuxta sit ut licentiam nequissimae libertatis amittat, et quantum brevitate temporis angustatur, tantum multiplicitate crudelitatis expanditur, sicut de illo voce angelica ad Ioannem dicitur: Vae terrae et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet [Apoc. XII, 12]. Tunc ergo in magnae irae fervorem se dilatat, ne qui in beatitudine stare non potuit, in damnationis suae foveam cum paucis ruat. Tunc quidquid nequiter valuerit, [Idem Codex cum Germ., callidus.] callidius exquirit; tunc cervicem superbiae altius erigit, et per damnatum illum quem gestat hominem omne quod temporaliter praevalet nequiter ostendit. Unde et divina voce recte nunc dicitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.101v bsb4611.176 csg209.380 sbb354.367 uwb149.64

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik