2 | [68. ] Per Antichristum ardentius saeviet. Non comburit nisi lignum, fenum, stipulam. Eius flammam exstinguunt lacrymae.---Flamma quippe oris eius est ipsa instigatio occultae locutionis. Pravae enim suasionis verba ad uniuscuiusque animum facit, sed flamma est quod de eius ore egreditur, quia ardet in desideriis animus cum eius suggestionibus instigatur. Haec quotidie suggerit, haec usque ad praesentis vitae terminum suggerere non desistit; sed tunc se nequius dilatat, cum per illum damnatum hominem veniens, in huius mundi se gloria apertius ostentat. Tunc ab eius naribus vastior fumus procedit, quia humana corda signorum eius admirationibus territa amplior instigatio percutit. Tunc eius halitus vehementius prunas ardere facit, quia reproborum mentes, quas iam calentes amore gloriae temporalis invenerit, suggestionis suae flatibus usque ad nequitiam exercendae crudelitatis incendit. Tunc de ore eius flamma egreditur, quia quidquid per se, quidquid per praedicatores suos loquitur, ignis est quo infructuosa ligna concremantur. Igne autem terrenae concupiscentiae eorum mens tangitur, qui nequaquam fieri pretiosa metalla concupiscunt. Qui ergo oris eius non vult flamma affici, iuxta doctoris veri sententiam, non lignum, fenum, stipula, sed aurum, argentum, et pretiosus lapis curet inveniri , quia tanto ignis suasionis illius amplius incendit, quanto se ei ad consentiendum molliorem quisque praebuerit. Sed quia nulla ratione conceditur ut mens in hac corruptibili carne posita nequaquam suasionis illius ardore tangatur, restat ut malignis flatibus adusta, ad orationis opem se sine cessatione convertat. Flammam quippe suggestionum illius exstinguit citius unda lacrymarum. |