monumenta.ch > Gregorius Magnus > 36
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXXV . <<<     >>> XXXVII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXXVI [Rec. XXVII].

1 VERS. 11.---De naribus eius procedit fumus.
2 [61. ] Visis Antichristi prodigiis, electi turbabuntur et titubabunt. Ut in errore plene capiantur fieri non potest.---Oculorum quippe acies fumo sauciatur. Fumus ergo de eius naribus procedere dicitur, quia de miraculorum eius insidiis ad momentum caliginosa dubietas etiam in electorum corde generatur. De Leviathan naribus fumus exit, quia ex eius prodigiis mendacibus etiam bonarum mentium oculos trepidationis caligo confundit. Tunc namque in electorum cordibus conspectis terribilibus signis, obscura cogitatio conglobatur. Unde hoc quod iam supra protulimus veritatis ore per Evangelium dicitur: Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa [Editi cum Mss. duo Germ., signa magna, quae ultima vox abest a Mss. Vindoc., Norm., etc., nec legitur aut in Vulgata, aut in textu Graeco.] et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi [Marc. XIII, 22]. Qua in re valde quaerendum est quomodo aut hi qui electi sunt induci in errorem possunt, aut cur Si fieri potest quasi ex dubietate subditur, cum quid [Vindoc., Ebroic, et al., quid futurum sit, Corb. Germ., quid fiendum sit.] faciendum sit Dominus omnia praesciens praestolatur. Sed quia electorum cor et trepida cogitatione concutitur, et tamen eorum constantia non movetur, una hac sententia Dominus utrumque complexus est, dicens: Ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Quasi enim iam errare est in cogitatione titubare; sed protinus Si fieri potest subiungitur, quia procul dubio fieri non potest ut in errore [Al., plane, ut in Laud. legitur.] plene electi capiantur. Bene autem in hac fumi caligine ipse etiam animorum fervor exprimitur cum protinus subinfertur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.100r bsb4611.166 csg209.374 sbb354.361 uwb149.60

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik