2 | [59. ] Ardent per malitiam, lucent per virtutis simulationem.---Ecce iam hypocrisis eorum aperte describitur quorum praedicatio taedarum lampadibus comparatur. Taeda enim cum accenditur odorem quidem suavem habet, sed lumen obscurum. Ita isti praedicatores Antichristi, quia sanctitatis sibi speciem arrogant, sed tamen opera iniquitatis exercent, quasi blandum quidem est quod redolent, sed nigrum quod lucent. Olent enim per simulationem iustitiae, sed obscurum ardent per nequitiae perpetrationem. Quorum simulationis malitiam Ioannes in Apocalypsi brevi descriptione comprehendit, dicens: Vidi aliam bestiam ascendentem de terra, habentem duo cornua similia agni, et loquebatur ut draco . Priorem quippe bestiam, id est Antichristum superiore iam descriptione narraverat; post quem etiam haec alia bestia ascendisse dicitur, quia post eum multitudo praedicatorum illius ex terrena potestate gloriatur. De terra quippe ascendere est de terrena gloria superbire. Quae habet duo cornua agni similia, quia per hypocrisim sanctitatis eam quam in se veraciter Dominus habuit singularem sibi inesse et sapientiam mentitur et vitam. Sed quia sub agni specie auditoribus reprobis serpentinum virus infundit, recte illic subditur: Et loquebatur ut draco. Ista ergo bestia, id est praedicantium multitudo, si aperte ut draco loqueretur, agno similis non appareret; sed assumit agni speciem, ut draconis exerceat operationem. Quod hic utrumque per taedarum lampades exprimitur, quia et obscurum ardent per effectum malitiae, et quasi suave redolent per simulationem vitae. |
3 | [60. ] Multi iam exstant Antichristi praedicatores. Eorum vita exploranda ut moneta. Antiquorum patrum institutis concordet.---Sed nequaquam aestimandum est quod tunc solum Antichristi praedicatores apparebunt, et nunc ab humanis deceptionibus desunt. Modo namque priusquam per semetipsum appareat, nonnulli illum vocibus, plerique autem moribus praedicant. An praedicatores simulationis illius non sunt, qui cum sacros Dei ordines obtinent, fugientem totis desideriis mundum tenent; qui virtutes esse ostendunt quae faciunt, sed vitium est omne quod agunt? [Vet. XXXVII.] Sed electorum mens quanto magis internae luci inhaeret, tanto subtilius quo modo virtutes a vitiis discernere debeat videt. Quid autem mirum est hoc nos spiritaliter agere quod quotidie corporaliter cernimus nummularios implere? Qui cum numisma percipiunt, prius qualitatem illius, post figuram, ad extremum vero pondus examinant, ne aut sub auri specie aes lateat, aut hoc quod veraciter aurum est monetae reprobae figura dehonestet; aut quod et aurum, et rectae figurae est, hoc non integrum pondus legivet. Cum igitur mira ignotorum hominum facta conspicimus, residere ad mentis nostrae trutinam quasi solertes nummularii debemus, ut prius discretio aurum examinet, ne sub virtute se vitium occultet, et quod prava intentione agitur, recti visione pallietur. Cuius si intentionis qualitas approbatur, impressae mox formulae figura quaerenda est, si a probatis monetariis, id est ab antiquis patribus ducitur, et ab eorum vitae similitudine nullo errore vitiatur. Cum vero et per intentionem qualitas, et recta per exemplum figura cognoscitur, restat ut integrum eius pondus exquiratur. Bonum quippe quod per signa et miracula coruscat, si perfectionis summam non habet, pensari sollicite per cautelam circumspectionis debet, ne dum imperfecta res quasi pro perfecta accipitur, in accipientis damnum vertatur. Praedicatores itaque Antichristi quomodo veram numismatis qualitatem tenent, qui in his quae agunt intentionis rectae vim nesciunt, quia per haec non coelestem patriam, sed culmen gloriae temporalis exquirunt? Quomodo a monetae figura non discrepant, qui ab omni pietate iustorum iustos persequendo discordant? Quomodo in se integritatis pondus ostendunt, qui non solum humilitatis perfectionem nequaquam assecuti sunt, sed neque ipsam primam eius ianuam contigerunt? Hinc ergo, hinc electi cognoscant quomodo eorum signa despiciant, quorum profecto actio omne quod a piis patribus gestum memoratur impugnat. Sed ipsi quoque electi dum tot signa conspiciunt, dum contemnentes vitam tanta eius miracula perhorrescunt, quoddam dubietatis nubilum in corde patiuntur, quia dum se per prodigia illius malitia elevat, in istis aliquatenus visus certior caligat. Unde recte subditur: |