1 | VERS. 10.---De ore eius lampades procedunt. |
2 | [58. ] Os Antichristi sunt eius praedicatores.---Qui enim provident oculi, qui autem praedicant os vocantur. Sed de hoc ore lampades exeunt, quia mentes audientium ad amorem perfidiae accendunt; et unde quasi per sapientiam lucent, inde procul dubio per nequitiam concremant. Sed qualis [Duo Germ., Ebroic., Gemet. et al., ipsa sapientiae.] ipsa sapientia eorum lux sit ostenditur, cum protinus subinfertur: |