2 | [57. ] Oculi eius, id est consiliarii, cur palpebris diluculi comparantur.---Per oculos quippe, qui, inhaerentes capiti, utilitati visionis inserviunt, non immerito eius consiliarii designantur, qui dum perversis machinationibus quae qualiter agenda sunt, praevident, malignis eius operariis quasi ostensum pedibus iter praebent. Qui recte palpebris diluculi comparantur. Palpebras namque diluculi, extremas noctis horas accipimus, in quibus quasi nox oculos aperit, dum venturae lucis iam initia ostendit. Prudentes igitur saeculi, malitiae Antichristi perversis consiliis inhaerentes, quasi palpebrae sunt diluculi, quia fidem quam in Christo inveniunt quasi erroris noctem asserunt, et venerationem Antichristi verum esse mane pollicentur. Spondent enim se tenebras repellere et veritatis lucem signis clarescentibus nuntiare, quia nec persuadere quae volunt possunt, nisi exhibere se meliora fateantur. Unde hic ipse coluber in paradiso primis hominibus loquens , in eo quod se melius aliquid providere simulavit, quasi diluculi palpebras aperuit, quando in innocentibus mentibus humanitatis ignorantiam reprehendit, et scientiam divinitatis promisit. Quasi ignorantiae enim tenebras repellebat, et aeternae scientiae divinum mane nuntiabat, dicens: Aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum [Ibid.]. Ita in illo tunc damnato homine veniens, eius oculi palpebris diluculi comparantur, quia sapientes illius simplicitatem verae fidaei quasi transactae noctis tenebras respuunt, et eius signa mendacia quasi exsurgentis solis radios ostendunt. Sed quia Leviathan iste non solum habet oculos qui malignis consiliis perversa provideant, sed os quoque ad pervertendas mentes hominum aperit, quoniam per praedicatores pravos ad diligendam erroris fallaciam auditorum corda succendit, apte subiungitur: |