monumenta.ch > Gregorius Magnus > 32
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXXI. <<<     >>> XXXIII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXXII [Vet. XXXIV, Rec. XXV].

1 VERS. 9.---Sternutatio eius splendor ignis.
2 [56. ] Quanta commotio ex Antichristi signis et virtutibus immineat.---Quod melius exponimus, si prius sternutatio quomodo agatur indagemus. In sternutatione quippe inflatio a pectore exsurgit, quae cum apertos ad emanandum poros non invenit, cerebrum tangit, et congesta per nares exiens, totum caput protinus concutit. In hoc itaque Leviathan corpore, id est sive in malignis spiritibus, sive in reprobis hominibus, qui illi per similitudinem iniquitatis inhaeserunt, quasi inflatio surgit a pectore, dum elatio se erigit ex praesentis saeculi potestate. Quae quasi ad emanandum poros non invenit, quia in hoc quod contra iustos extollitur, disponente Deo, quantum appetit praevalere prohibetur. Exsurgens autem cerebrum tangit et concutit, quia collecta elatio Satanae sensum in fine mundi [Pratel., acrius.] arctius percutit, et caput turbat, dum ipsum auctorem malignorum spirituum per eum qui Antichristus dicitur in persecutione fidelium vehementius excitat. Tunc congesta inflatio per eius nares egreditur, quia tota superbiae eius iniquitas apertis malitiae flatibus demonstratur. Quia ergo sternutatio caput maxime concutit, Leviathan istius sternutatio vocatur illa eius extrema commotio qua damnatum hominem ingreditur, et per eum reprobis principatur. Qui tanta tunc virtute se commovet, ut membra Domini, si potest fieri, etiam electa perturbet; tantis signis et prodigiis utitur, ut miraculorum potentia quasi quodam ignis lumine resplendere videatur. Quia ergo commotum caput illius miraculis clarescere nititur, recte eius sternutatio splendor ignis vocatur. In eo enim quod se ad persequendos iustos commovet, ante reproborum oculos signorum virtutibus lucet. Et quia eius tyrannidi sapientes mundi adhaerent, eorumque consiliis omne quod pravum molitur exercet, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.98v bsb4611.159 csg209.369 sbb354.357 uwb149.58

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik