2 | [55. ] Qui divisi vix corrigi poterant, quomodo emendabuntur uniti?---Qui enim divisi corrigi poterant, in iniquitatum suarum pertinacia uniti perdurant, et tanto magis quotidie a cognitione iustitiae separabiliores sunt, quanto a se invicem nulla increpatione separantur. Nam sicut esse noxium solet si unitas desit bonis, ita perniciosum est si non desit malis. Perversos quippe unitas corroborat, dum concordat; et tanto magis incorrigibiles, quanto unanimes facit. De hac unitate reproborum per Sapientem dicitur: Stuppa collecta, synagoga peccantium . De hac Nahum propheta ait: Sicut spinae invicem se complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium . Convivium namque reproborum est delectatio temporalium voluptatum. In quo nimirum convivio pariter potant qui delectationis suae illecebris se concorditer debriant. Igitur quia membra Leviathan istius, id est iniquos omnes, quos Dei sermo squamarum compactionibus comparat, ad defensionem suam par culpa concordat, bene dicitur: Una alteri adhaerebunt, et tenentes se nequaquam separabuntur. Tenentes enim se separari nequeunt, quia eo ad defensionem suam vicissim constricti sunt, quo se sibi per omnia similes esse meminerunt. Descripto itaque eius corpore, ad caput sermo reducitur, et quid per semetipsum extremae persecutionis tempore antiquus hostis exerceat nuntiatur. Nam sequitur: |