monumenta.ch > Gregorius Magnus > 30
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXIX. <<<     >>> XXXI.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXX [Vet. XXXIII].

1 VERS. 7.---Una uni coniungitur, et ne [Gemet., inspiraculum, et ita semper postea.] spiraculum quidem incedit per eas.
2 [54. ] Iniqui alterna se invicem defensione tuentur.---Istae squamae peccantium, ne ab ore praedicantium aliquo vitae spiraculo penetrentur, et obduratae sunt et coniunctae. [Gemet., alio sensu, quos enim similes reatus sonat.] Quos enim similis reatus sociat, concordi pertinacia etiam defensio perversa constipat, ut de facinoribus suis alterna se invicem defensione tueantur. Sibi enim quisque metuit, dum admoneri vel corrigi alterum cernit; et idcirco contra corripientium verba unanimiter assurgit, quia se in altero protegit. Bene ergo dicitur: Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas, quia in iniquitatibus suis, dum vicissim superba se defensione protegunt, sanctae exhortationis spiracula ad se nullatenus intrare permittunt. Quorum pestiferam concordiam adhuc apertius subdidit, dicens:
Gregorius Magnus HOME

bke23.98v bsb4611.158 csg209.368 sbb354.356 uwb149.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik