Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXIX.
1 | IBID.---Compactum squamis se prementibus. |
2 | [51. ] Squamis tecti reprobi iaculis veritatis resistunt.---Fertur quia draconis corpus squamis tegitur, ne citius iaculatione penetretur. Ita corpus omne diaboli, id est multitudo reproborum, cum de iniquitate sua corripitur, quibus valet tergiversationibus se excusare conatur, et quasi quasdam defensionis squamas obiicit, ne transfigi sagitta veritatis possit. Quisquis enim dum corripitur, peccatum suum magis excusare appetit quam deflere, quasi squamis tegitur, dum a sanctis praedicatoribus gladio verbi iaculatur. Squamas habet, et idcirco ad eius praecordia transeundi viam verbi sagitta non habet. Duritia enim carnali repellitur, ne spiritalis ei gladius infigatur. |
3 | [52. ] His squamis obduratum cor Sauli, gratiae sagittis patuit.---Carnali sapientia contra Deum Saulus obduruerat, quando cor eius nulla praedicationis Evangelicae sagitta nulla penetrabat. Sed postquam forti coelitus increpatione iaculatus, et superno respectu caecatus est (lumen quippe ut acciperet amisit), ad Ananiam veniens illuminatur. In qua illuminatione quia defensionum suarum duritia caruit, bene de eo scriptum est: Ceciderunt quasi squamae ab oculis eius . Carnalis videlicet tegumenti illum duritia presserat, et idcirco radios veri luminis non videbat. Sed postquam superbae repugnationes eius victae sunt, defensionum eius squamae ceciderunt. Quae quidem sub Ananiae manibus ab oculis ceciderunt corporis, sed ante iam sub dominica increpatione ceciderant ab oculis cordis. Cum enim altae invectionis iaculo confossus iaceret, humili iam et penetrato corde requirebat, dicens: Domine, quid me vis facere ? Repulsis videlicet squamis, iam ad cordis viscera veritatis sagitta pervenerat, quando, deposita elatione superbiae, eum quem impugnaverat, Dominum confitens, et quid ageret nesciens, requirebat. Intueri libet ubi est saevus ille persecutor, ubi lupus rapax. [Vet. XXXII.] Ecce in ovem iam versus est, qui percunctatur pastoris semitam quam sequatur. Et notandum quod cum diceret: Quis es, Domine ? non ei a Domino respondetur: Ego sum unigenitus Patris, ego principium, ego Verbum ante saecula. Quia enim Saulus incarnatum Dominum credere contemnebat, et eius humanitatis infirma despexerat, de coelo hoc quod contempserat audivit: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris [Ibid., 8]. Ac si diceret: Hoc a me audi de superioribus, quod in me de inferioribus despicis. Auctorem coeli venisse despexeras in terram, ex terra ergo hominem cognosce de coelo, ut tanto in me amplius sacramenta infirmitatis metuas, quanto et haec perducta in coelestibus ad excellentiam potestatis probas. Prosternens igitur te, nequaquam tibi hoc astruo quod ante saecula Deus sum; sed illud a me audis quod de me credere dedignaris. Postquam enim dixit Iesus, adhuc in expressionem terrenae inhabitationis subdidit Nazarenus; velut si apertius diceretur: Humilitatis meae infirma suscipe, et tuae superbiae squamas amitte. |
4 | [53. ] In hypocritis duriores illae squamae. Malitiosae mentes hericiis similes.---Sciendum tamen est quod istae defensionum squamae, quamvis pene omne humanum genus contegant, hypocritarum tamen specialiter et callidorum hominum mentes premunt. Ipsi etenim culpas suas tanto vehementius confiteri refugiunt, quanto se stultius videri ab hominibus peccatores erubescunt. Correpta itaque sanctitatis simulatio, et malitia occulta deprehensa, squamas obiicit defensionis, et veritatis gladium repellit. Unde bene per Prophetam contra Iudaeam dicitur: Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem, ibi habuit foveam hericius . Per lamiam quippe hypocritae, per hericium vero malitiosi quique, qui diversis se defensionibus contegunt, designantur. Lamia etenim humanam habere dicitur faciem, sed corpus bestiale. Sic et omnes hypocritae in prima facie quod ostendunt quasi ex ratione sanctitatis est; sed bestiale est corpus quod sequitur, quia valde iniqua sunt quae sub boni specie moliuntur. Hericii autem nomine malitiosarum mentium defensio designatur, quia videlicet hericius cum apprehenditur eius et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit; et intra tenentis manum totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. Sic nimirum sic malitiosae mentes sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur. Caput enim hericii cernitur, quia quo initio peccator ad culpam accesserit videtur. Pedes hericii conspiciuntur, quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur; et tamen, adductis repente excusationibus, malitiosa mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. Caput subtrahit, quia miris defensionibus nec inchoasse se pravum aliquid ostendit; et quasi sphaera in manu tenentis remanet, quia is qui corripit, cuncta quae iam cognoverat subito amittens, involutum intra conscientiam peccatorem tenet, et qui totum iam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus, totum pariter ignorat. Foveam ergo hericius in reprobis habet, quia malitiosa mens sese intra se colligens in tenebris defensionis abscondit. Sed in hoc quod se peccator excusat, in hoc quod caliginosis defensionibus fixum in se oculum corripientis obnubilat, divinus nobis sermo etiam quomodo a similibus fulciatur ostendit. Sequitur: |