2 | [47. ] Dentes Leviathan iidem falsi doctores.---Mutato namque nomine, hos eius dentes insinuare aliter voluit, quos superius portas vocavit. Perversi enim praedicatores portae eius sunt, quia ingressum perditionis aperiunt. Dentes eius sunt, quia eos quos in errore capiunt, a veritatis soliditate confringunt. Sicut enim sanctae Ecclesiae dentes accipimus eos qui praedicationibus suis peccantium duritiam conterunt, unde ei per Salomonem dicitur: Dentes tui sicut greges detonsarum ascendentium de lavacro ; qui non immerito detonsis ac lotis ovibus comparantur, quia innocuam vitam sumentes, in lavacro baptismatis conversationis pristinae vellera vetusta posuerunt; ita etiam dentibus Leviathan istius errorum magistri figurantur, quia reproborum vitam mordendo dilaniant, et eos a veritatis integritate subductos in sacrificio falsitatis mactant. Quorum quidem praedicatio facile despici ab auditoribus poterat, sed hanc ante humana iudicia adiunctus saecularium potestatum terror exaltat. |
3 | [48. ] Muniunt illos saeculi potestates. Alii verbis, alii gladiis saeviunt. Insidiae Antichristi ex falsis miraculis.---Recte ergo dicitur: Per gyrum dentium eius formido, id est, iniquos praedicatores Antichristi perversae huius saeculi protegunt potestates. Nam quos illi appetunt loquendo seducere, multi potentium student saeviendo terrere. Per gyrum ergo dentium eius formido est, ac si aperte diceretur: Idcirco isti perversi praedicatores aliquos suadentes conterunt, quia circa ipsos sunt alii qui infirmorum mentes terrentes affligunt. Quale itaque illud tempus persecutionis apparebit, quando ad pervertendam fidelium pietatem alii verbis saepiunt, alii gladiis? Quis enim etiam infirmus Leviathan istius dentes non despiceret, si non eos per circuitum potestatum saecularium terror muniret? Sed duplici contra eos calliditate agitur, quia quod eis ab aliis verbis blandientibus dicitur, hoc ab aliis gladiis ferientibus imperatur. Quae utrorumque actio, id est potentium atque loquentium, in Ioannis Apocalypsi brevi est sententia comprehensa, qua dicitur: Potestas equorum in ore et in caudis eorum erat . In ore namque doctorum, scientia; in cauda vero, saecularium potentia figuratur. Per caudam quippe, quae retro est, huius saeculi postponenda temporalitas designatur, de qua Paulus apostolus dicit: Unum autem, quae retro sunt oblitus, ad ea quae ante sunt extentus . Retro enim est omne quod transit, ante vero est omne quod veniens permanet. Istis ergo equis, id est nequissimis praedicatoribus, ubique carnali impulsu currentibus, in ore et in cauda potestas est, quia ipsi quidem perversa suadendo praedicant, sed temporalibus potestatibus fulti, per ea se quae retro sunt exaltant. Et quia ipsi apparere despicabiles possunt, ab iniquis auditoribus suis per eos sibi reverentiam exigunt, quorum patrociniis fulciuntur. Unde hic quoque non immerito per gyrum dentium eius formido inesse describitur, quia multis terroribus agitur, ut in perversis eorum praedicationibus etsi non veritatis sententia, certe temporalis potentia timeatur. Unde bene eumdem Antichristum Psalmista descripsit, dicens: Sub lingua eius labor et dolor, sedet in insidiis cum divitibus in occultis . Propter enim perversa dogmata sub lingua eius labor et dolor est; propter miraculorum vero speciem sedet in insidiis; propter saecularis autem potestatis gloriam, cum divitibus in occultis. Quia enim simul et miraculorum fraude et terrena potestate utitur, et in occultis et cum divitibus sedere perhibetur: |