2 | [46. ] Portae Leviathan pseudopraedicatores appellantur. Has Dominus aperit, magistros errorunt manifestando.---Portae vultus eius sunt iniqui doctores, qui idcirco portae vultus eius vocati sunt, quia per ipsos quisque ingreditur, ut Leviathan iste quasi in potestatis suae principatu videatur. Sicut enim Scriptura sacra sanctos viros portas Sion vocare consuevit (Sion quippe speculatio interpretatur, et non immirito praedicatores sanctos portas Sion dicimus, quia per eorum vitam atque doctrinam abscondita supernae contemplationis intramus), ita etiam portis Leviathan istius errorum magistri signantur, quorum dum praedicatio perversa recipitur, miseris auditoribus via perditionis aperitur. Sed portae istae ante oculos hominum plerumque ad introducendum quidem apertae sunt, sed tamen ad deprehendendum clausae, quia recta in specie exhibent, sed opere prava persuadent. Ad deprehendendum ergo clausae sunt, quia ne intrinsecus cognosci valeant, exteriori simulatione muniuntur. Quas tamen mira potentia Dominus aperit, quia electis suis hypocritarum mentes comprehensibiles facit. Portas ergo vultus eius quis aperiet? Subaudis nisi ego, qui electis meis magistros errorum sub specie sanctitatis absconditos perspicua cognitione manifesto. Et quia Antichristus veniens ipsas etiam summas huius saeculi potestates obtinebit, qui duplici errore saeviens conatur ad se corda hominum et missis praedicatoribus trahere, et commotis potestatibus inclinare, bene de Leviathan isto Dominus subdidit, dicens: |