monumenta.ch > Gregorius Magnus > 25
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXIV . <<<     >>> XXVI. .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXV.

1 IBID.---Et in medium oris eius quis intrabit?
2 [45. ] Deus electis calliditatem eius revelat.---Subaudis nisi ego, qui per discretas electorum mentes suggestionum eius verba dicutio, et non ita haec esse ut sonuerunt manifesto. Bonum namque videntur promittere, sed ad perditum finem trahunt. In medium igitur oris eius intrare est calliditatis eius verba penetrare, ut nequaquam pensetur quid resonant, sed quo intendant. Intrare Adam in medium oris eius [Male in Edit. vet. et recent., voluit. Gussanv. tamen hunc errorem emendavit.] noluit, quando intentionem persuasionis illius caute pensare neglexit; divinitatem quippe [Gemet., super illum.] se per illum accipere credidit, et [Vindoc., Laud., duo Germ., Norm., etc., et immortalitatis gratiam.] immortalitatem amisit [Genes. III]. Unde ergo ab intellectu verborum eius incaute exterius stetit, inde se ori illius devorandum funditus praebuit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.96r bsb4611.145 csg209.358 sbb354.348 uwb149.53

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik