monumenta.ch > Gregorius Magnus > 24
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXIII. <<<     >>> XXV.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXIV [Rec. XXII].

1 VERS. 14.---Quis revelabit faciem indumenti?
2 [44. ] Satan aliter religiosas mentes, aliter mundo deditas tentat.---Leviathan iste aliter religiosas hominum mentes, aliter vero huic mundo deditas tentat; nam pravis mala quae desiderant aperte obiicit, bonis autem latenter insidians, sub specie sanctitatis illudit. Illis velut familiaribus suis iniquum se [Laud. et Corb. Germ., manifestus.] manifestius insinuat; istis vero velut extraneis cuiusdam quasi honestatis praetextu se palliat, ut mala quae eis publice non valet, tecta bonae actionis velamine subintromittat. Unde et membra eius saepe cum aperta nequitia nocere non possunt, bonae actionis habitum sumunt; [Ebroic. aliique Norm., et pravos . . . sed sanctos. Val. Cl., et prava quidem opere, omisso se.] et prava quidem se opere exhibent, sed sancta specie mentiuntur. Iniqui enim si aperte mali essent, a bonis recipi omnino non possent; sed sumunt aliquid de visione bonorum, ut dum boni viri in eis recipiunt speciem quam amant, permistum sumant etiam virus quod vitant. Unde quosdam Paulus apostolus intuens sub praedicationis velamine ventris studio servientes, ait: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis [II Cor. XI, 14]. Quid ergo mirum si ministri eius transfigurantur velut ministri iustitiae? Hanc transfigurationem Iosue timuit, quando videns angelum, cuius esset partis inquisivit, dicens: Noster es, an adversariorum [Iosue V, 13]? ut videlicet si adversae virtutis esset, eo ipso quo se suspectum cognosceret, ab illusione resiliret. Quia ergo Leviathan iste in eo quod iniquitatis opus molitur, saepe [Laud., speciem sanctitatis induitur, quemadmodum in Psal. XCII, 1, decorem indutus est. Quam constructionem probant optimi scriptores.] specie sanctitatis induitur; et quia nisi per divinam gratiam simulationis eius detegi indumenta non possunt, bene dicitur: Quis revelabit faciem indumenti eius? Subaudis nisi ego, qui servorum meorum mentibus gratiam subtilissimae discretionis inspiro, ut revelata malitia faciem eius nudam videant, quam coopertam ille sub habitu sanctitatis occultat. Et quia aliquando fidelium mentes corrumpere ostensione sua, aliquando suggestione conatur (agit enim modo opere, modo persuasione), recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.96r bsb4611.144 csg209.357 sbb354.347 uwb149.52

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik