monumenta.ch > Gregorius Magnus > 23
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXII. <<<     >>> XXIV .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXIII.

1 VERS. 3.---Non parcam ei [Duo Germ., Gemet., Pratel., Utic., et verbis potentibus ad deprecandum. Sicque deinceps.] verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
2 [Rec. XXI.] [ 42. ] Qua ratione diabolus dicitur Deum deprecari.---Quis hoc, quod legisse se nequaquam novit, existimet, quia culparum suarum diabolus sit veniam petiturus? Sed ille fortasse homo, quem Leviathan iste in mundi termino vas sibi proprium facit [Vide lib XXXII, n. 22.], quem, attestante Paulo, Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui [II Thess. II, 8], territus tantae maiestatis praesentia, quia exercere vires suas non valet, ad preces inclinatur. Quod tamen de eius corpore, id est iniquis [Laud., hominibus. Val. Cl., hominibus intelligi altius.] omnibus intelligi aptius potest, qui sero ad petitionum verba veniunt, quia nunc exsequi facta contemnunt. Unde per Evangelium Veritas dicit: Novissime veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis [Matth. XXV, 11]. Quibus illico respondetur: Amen dico vobis, nescio vos [Ibid., 12]. Sed cum verba potentia ad deprecandum componere dicitur, urget magis ut quod de eius corpore in futuro diximus in hoc tempore sentiamus.
3 [Vet. XXVII.] [ 43. ] Irritae sunt preces quas pia vita non sequitur. Nonnullis in usum negotiationis vertitur oratio. Veram orationem efficiunt amari gemitus, non verba composita.---Sunt namque intra sanctam Ecclesiam nonnulli, qui prolixas ad Dominum preces habent, sed vitam deprecantium non habent; nam promissa coelestia petitionibus sequuntur, operibus fugiunt. Hi nonnunquam etiam lacrymas in oratione percipiunt, sed cum post orationis tempora eorum mentem superbia pulsaverit, illico in fastu elationis intumescunt; cum avaritia instigat, mox per incendia avidae cogitationis exaestuant; cum luxuria tentaverit, illicitis protinus desideriis anhelant; cum ira suaserit, mox mansuetudinem mentis flamma insaniae concremat. Ut ergo diximus, et fletus in prece percipiunt, et tamen, expletis precibus, cum vitiorum suggestione pulsantur, nequaquam pro aeterni regni desiderio se flevisse mensinerunt. Quod aperte de se Balaam innotuit, qui iustorum tabernacula conspiciens, ait: Moriatur anima mea morte iustorum, et fiant novissima mea horum similia [Num. XXIII, 10]. Sed cum compunctionis tempus abscessit, contra eorum vitam quibus se similem fieri etiam moriendo poposcerat, consilium praebuit; et cum occasionem de avaritia reperit, illico oblitus est quidquid sibi de innocentia optavit. Virtutis igitur pondus oratio non habet, quam nequaquam perseverantia continui amoris tenet. Quo contra bene de Anna flente perhibetur: Vultusque eius non sunt amplius in diversa mutati [I Reg. I, 18], quia videlicet mens eius nequaquam post preces inepta laetitia lasciviendo perdidit, quod orationis suae tempore gemituum [Laud., Val. Cl., Pratel. et duo Germ., rigor exquisivit.] rigore exquisivit. Nonnullis vero in usum negotiationis vertitur labor orationis. De quibus in Evangelio Veritas dicit: Devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis. Hi accipient prolixius iudicium [Marc. XII, 40]. Quia ergo iniquorum petitionibus qui Leviathan istius corpus sunt nullo modo parcitur, cum eorum preces opere destruuntur, recte nunc dicitur: Non parcam ei verbis potentibus et ad deprecandum compositis. [Ita ex omnibus nostris Mss. restituendum duximus, cum prius legeretur, quia et per hoc.] Quamvis et per hoc quod verba potentia et ad deprecandum composita referuntur, aperte inanitas orationis ostenditur. Veraciter namque orare, est amaros in compunctione gemitus, et non composita verba resonare. [Vet. XXVIII.] Sed quia antiquus hostis quo districtius frangitur, eo nequius per multiplicia argumenta dilatatur, cuius tamen insidias Dominus quanto subtilius occultari considerat, tanto nobis misericordius manifestat, recte subiungitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.95v bsb4611.141 csg209.357 sbb354.346 uwb149.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik