monumenta.ch > Gregorius Magnus > 22
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XXI. <<<     >>> XXIII.

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXII.

1 IBID.---Omnia quae sub coelo sunt, mea sunt?
2 [41. ] Omnia Deo serviunt.---Sed quia de Leviathan loquitur, qui iam non in aetherei coeli sede continetur, cuncta quae sub coelo sunt asserit sua esse, ut eum quoque qui de coelo cecidit, suae doceat potestati servire, ac si diceret: Leviathan iste beatitudinem quidem meam perdidit, sed dominium non evasit, quia et ipsae mihi potestates inserviunt quae mihi pravis actionibus adversantur. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.95v bsb4611.140 csg209.354 sbb354.346 uwb149.51

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik