Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XXI.
1 | VERS. 1, 2.---Quis enim resistere potest vultui meo? et quis ante dedit mihi, ut reddam ei? |
2 | [38. ] Gratia Dei gratuita.---Quibus duobus versibus et virtutem suae potentiae, et omne pondos rationis explevit. Nam propter potentiam dixit: Quis enim resistere potest vultui meo? Et propter rationem subdidit: Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ac si diceret: Non eum quasi crudelis suscito, quia de eius fortitudine et electos meos potenter eripio, et rursum reprobos non iniuste, sed rationabiliter damno; id est, et eos quos benigne eligo eripere mirabiliter possum, et eos quos respuo non iniuste derelinquo. Nemo quippe ut divina illum gratia subsequatur prius aliquid contulit Deo. Nam si nos Deum bene operando praevenimus, ubi est quod Propheta ait: Misericordia eius praeveniet me . Si quid nos bonae operationis dedimus, ut eius gratiam mereremur, ubi est quod Apostolus dicit: Gratia salvati estis per fidem; et hoc non ex vobis, sed Dei donum est, non ex operibus ? Si nostra dilectio Deum praevenit, ubi est quod Ioannes apostolus dicit: Non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos ? Ubi est quod per Osee Dominus dicit: Diligam eos spontanee [Oseae XIV, 5]? Si sine eius munere nostra virtute Deum sequimur, ubi est quod per Evangelium Veritas protestatur, dicens: Sine me nihil potestis facere ? Ubi est quod ait: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum [Ibid. VI, 43]? Ubi est quod iterum dicit: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos [Ibid. XV, 16]? Si saltem dona bonorum operum virtute nostra bene cogitando praevenimus, ubi est quod rursum per Paulum tam salubriter dicitur, ut omnis de se humanae mentis fiducia ab ipsa cordis radice succidatur, cum dicit: Non quia sufficientes simus aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est ? Nemo ergo Deum meritis praevenit, ut tenere eum quasi debitorem possit; sed miro modo aequus omnibus conditor, et quosdam praeelegit, et quosdam in suis pravis moribus iuste derelinquit. |
3 | [39. ] Nec electis pietas sine iustitia, nec reprobis iustitia sine misericordia exhibetur.---Nec tamen electis suis pietatem sine iustitia exhibet, quia hic eos duris afflictionibus premit; nec rursum reprobis iustitiam sine misericordia exercet, quia hic aequanimiter tolerat quos quandoque in perpetuum damnat. Si ergo et electi praevenientem se gratiam sequuntur, et reprobi iuxta quod merentur accipiunt, et de misericordia inveniunt electi quod laudent, et de iustitia non habent reprobi quod accusent. Bene itaque dicitur: Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? Ac si aperte diceretur: Ad parcendum reprobis nulla ratione compellor, quia eis debitor ex sua actione non teneor. Idcirco enim nequaquam coelestis patriae praemia aeterna percipiunt, quia ea nunc dum promereri poterant, ex libero arbitrio contempserunt. Quod videlicet liberum arbitrium in bono formatur electis, cum eorum mens a terrenis desideriis gratia aspirante suspenditur. |
4 | [Vet. XXVI.] [ 40. ] Bonum quod agimus et Dei est, et nostrum.---Bonum quippe quod agimus, et Dei est, et nostrum: Dei per praevenientem gratiam, nostrum per obsequentem liberam voluntatem. Si enim Dei non est, unde ei gratias in aeternum agimus? Rursum si nostrum non est, unde nobis retribui praemia speramus? Quia ergo non immerito gratias agimus, scimus quod eius munere praevenimur; et rursum, quia non immerito retributionem quaerimus, scimus quod obsequente libero arbitrio bona elegimus quae ageremus. Sequitur: Omnia quae sub coelo sunt mea sunt. Omnibus liquet quod non solum ea quae sub coelo sunt, sed ipsa quoque quae super coelos condita coelestia vocantur eius voluntati serviunt a quo se creata esse meminerunt. Cur ergo tantummodo de inferioribus loquens ait. |