2 | [37. ] Diaboli et reproborum omnium aeterna damnatio, praesentibus omnibus electis publicanda.---Quod sic de eo debet intelligi, ut referri etiam ad illius corpus possit, quia iniqui omnes qui districtionem iustitiae divinae non metuunt, incassum sibi de misericordia blandiuntur. Moxque ad consolationem nostram rediens, extremi iudicii futurum eius interitum praenuntiat, dicens: |
4 | Cunctis enim videntibus praecipitabitur, quia aeterno tunc iudice terribiliter apparonte, astantibus legionibus angelorum, assistente cuncto ministerio coelestium potestatum, atque electis omnibus ad hoc spectaculum deductis, ista bellua crudelis et fortis in medium captiva deducitur, et cum suo corpore, id est cum reprobis omnibus, aeternis gehennae incendiis mancipatur, cum dicitur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius . O quale erit illud spectaculum, quando haec immanissima bestia electorum oculis ostendetur, quae hoc belli tempore nimis illos terrere potuerat, si videretur! Sed occulto ac miro Dei consilio agitur, ut et nunc per eius gratiam a pugnantibus non visa vincatur, et tunc a laetis victoribus iam captiva videatur. Tunc autem iusti divino adiutorio quantum debitores sunt plenius recognoscunt, quando tam fortem bestiam viderint quam nunc infirmi vicerunt, et in hostis sui immanitate conspiciunt quantum debeant gratiae defensoris sui. Redeunt enim de hoc praelio tunc milites nostri virtutum trophaea referentes; et receptis corporibus, cum iam in illo iudicio coelestis regni introitum sortiuntur, prius immanissimas vires huius antiqui serpentis aspiciunt, ne vile aestiment quod evaserunt. Bene ergo dicitur: Et videntibus cunctis praecipitabitur, quia visa mors eius tunc gaudium exhibet, cuius tolerata vita nunc iustis quotidie in cruciatibus bellum movet. Sed audientes ista, ac si protinus quereremur, Domino dicentes: Domine, qui Leviathan istum tantae esse fortitudinis non ignoras, eum in certamine infirmitatis nostrae cur suscitas? illico adiunxit: |