monumenta.ch > Gregorius Magnus > 19
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XVIII . <<<     >>> XX .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XIX.

1 IBID.---Memento belli, nec ultra addas loqui.
2 [35. ] Quam alta dispensatione Deus famulos suos vel minis, vel etiam flagellis premat.---Alta dispensatio iudiciorum Dei idcirco saepe bene merentes famulos vel minis impetit, vel flagellis premit, vel quibusdam superimpositis oneribus gravat, vel laboriosis occupationibus implicat, quia mira potentia praevidet quod si quieti ac liberi in tranquillitate persisterent, [Vindoc. ac Pratel., tentantes . . . adversarios.] tentationes ferre adversarii non valentes, mentis prostrati vulneribus iacerent. Dum ergo eos foris tolerandis flagellis vel oneribus [Ebroic. aliique Norm., cum Vindoc., implicat.] occupat, a suscipiendis intus tentationum iaculis occultat. Moris quippe medicinalis est, ut saepe fervorem viscerum in pruriginem cutis trahat, et plerumque inde interius curat, unde exterius sauciat. Ita nonnunquam divinae dispensationis medicamine agitur ut exterioribus doloribus internum vulnus adimatur, et flagellorum sectionibus repellatur ea quae occupare mentem poterat interior putredo vitiorum; et tamen saepe dum patentis culpae sibi homines conscii non sunt, et aut doloribus cruciantur, aut laboribus deprimuntur, contra iustum atque omnipotentem iudicem in querelam prosiliunt, scilicet minus intuentes contra quam fortem adversarium bellum gerunt. Cuius si intolerabiles vires sollicite attenderent, nequaquam de his quae exterius tolerant murmurarent.
3 [36. ] Haec gravia non videntur, si bella occulti adversarii graviora ponderemus. Non patris flagellum sed hostis gladium formidemus.---Sed ideo videntur nobis haec gravia, quia bella occulti adversari nolumus pensare graviora. A quibus plerumque bellis, ut diximus, dum flagellamur, defendimur, dum affligimur, occultamur. Caro enim nostra prius quam resurrectionis incorruptione solidetur, si nullo moerore afficitur, in tentationibus effrenatur. Quis autem nesciat quod multo melius sit ardere flamma febrium quam igne vitiorum? Et tamen cum febre corripimur, quia vitiorum aestum qui occupare nos poterat considerare negligimus, de percussione murmuramus. Quis nesciat quod multo melius sit duris in servitio hominibus subiici, quam blandientibus daemoniacis spiritibus subdi? Et tamen cum alto Dei iudicio iugo humanae conditionis atterimur, in querelam prosilimus, nimirum quia minus attendimus quod si nos nulla conditio servitutis opprimeret, fortasse mens nostra multis iniquitatibus peius libera deserviret. Ideo ergo haec quae toleramus, gravia credimus, quia bella hostis callidi, quam sint contra nos dura atque intolerabilia non videmus. Menti enim nostrae omne pondus vilesceret, si ea quae se opprimere poterant, occulti adversarii bella pensaret. Quid enim si omnipotens Deus onera quae patimur sublevet, sed tamen sua nobis adiutoria subtrahat, et inter Leviathan istius nos tentamenta derelinquat? Saeviente tanto hoste quo ibimus, si nullis auctoris nostri protectionibus defendamur? Quia ergo beatus Iob culpae sibi conscius non erat, et dura tamen flagella tolerabat, ne fortasse in vitio murmurationis [Laud. et Val. Cl., excidat.] excedat, memoretur quod timeat, et dicatur ei: Memento belli, nec ultra [Duo Germ. et Pratel., addas.] addes loqui. [Rec. XVIII.] Ac si ei aperte diceretur: Si occulti hostis contra te bellum consideras, quidquid a me pateris, non accusas. Si impetentem te adversarii gladium prospicis, flagellum patris nullatenus perhorrescis. Vides enim quali flagello te ferio, sed intueri negligis a quanto te hoste flagellando liberum servo. Memento ergo belli, nec ultra addas loqui, id est, tanto te ad disciplinam patris exhibe tacitum, quanto te prospicis ad bella hostis infirmum. Dum ergo me corripiente percuteris, ut aequanimiter feras, hostem tuum ad memoriam revoca, et durum non aestimes omne quod pateris, dum externis cruciatibus ab interna passione liberaris. Quia autem Leviathan iste de divina misericordia falsa sibi promissione blanditur, postquam terrorem fortitudinis eius intulit, et beati Iob animum in eius circumspectione commovit, dicens: Memento belli, nec ultra addas loqui; ut irremissibilem reatum eius ostenderet, illico adiunxit:
Gregorius Magnus HOME

bke23.94r bsb4611.133 csg209.349 sbb354.341 uwb149.49

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik