2 | [34. ] In Ecclesiae sagena prius capti piscatores, deinde per eos rhetores et philosophi.---Quid per sagenas vel gurgustium piscium nisi ecclesiae fidelium, quae unam Ecclesiam catholicam faciunt, designatur? Unde in Evangelio scriptum est: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti . Regnum coelorum scilicet vocatur Ecclesia, cuius dum mores Dominus ad superna sublevat, iam haec ipsa in Domino per coelestem conversationem regnat. Quae recte etiam sagenae missae in mare comparatur, ex omni genere piscium congreganti, quia missa in hoc gentilitatis saeculum, nullum respuit; sed malos cum bonis, superbos cum humilibus, iracundos cum mitibus, et fatuos cum sapientibus cepit. In pelle vero Leviathan istius, stultos eius corporis, in capite autem prudentes accipimus. Vel certe pelle, quae est exterius, subditi ad haec extrema servientes, capite autem praepositi, designantur. Et bene Dominus, servato ordine, has sagenas vel gurgustium piscium, id est Ecclesiam suam, et vota fidelium prius se pelle eius et postmodum capite asserit impleturum, quia, sicut superius diximus [Sup., c. 16 huius lib., n. 32], prius elegit infirma, ut post confunderet fortia. Elegit quippe stulta mundi, ut confunderet sapientes . Prius namque collegit indoctos, et postmodum philosophos; et non per oratores docuit piscatores, sed mira potentia per piscatores subegit oratores. Dicit ergo: Nunquid implebis sagenas pelle eius, aut gurgustium piscium capite illius. Subaudis, ut ego, qui intra Ecclesiam fidelium prius quasi pellem diaboli extremos atque infimos colligo, et postmodum caput illius, id est prudentes mihi adversarios, subdo. Sequitur: Pones super eum manum tuam? Id est ut ego, qui forti illum potentia reprimens, non plus quam expediat saevire permitto, eiusque saevitiam quantum permisero in electorum meorum utilitatem retorqueo. Vel certe manum super eum ponere est virtutis potestate superare. Beato igitur Iob per interrogationem dicitur: |