monumenta.ch > Gregorius Magnus > 16
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, XV . <<<     >>> XVII .

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 33, CAPUT XVI [Rec. XV].

1 IBID.---Aut [Vindoc., Laud., Norm., alligabis.] ligabis eum ancillis tuis.
2 [32. ] Christus infirma mundi eligens, diaboli fortitudinem debellavit. Domus sapientiae Christi corpus, et Ecclesia. Ad praedicandum Evangelium soli assumpti sunt qui per se non essent idonei.---Subaudis ut ego. In servis etsi despecta est conditio, virilitas viget; in ancillis autem cum conditione pariter sexus iacet. Bene ergo Dominus Leviathan istum non servis, sed ancillis suis ligare se asserit, quia ad nostram redemptionem veniens, et suos contra mundi superbiam praedicatores mittens, relictis sapientibus insipientes, relictis fortibus debiles, relictis divitibus pauperes elegit. Ancillis ergo suis Leviathan huius fortitudinem Dominus ligavit, quia attestante Paulo: Infirma mundi elegit Deus, [Val. Cl., ut confunderet.] ut confundat fortia [I Cor. I, 27]. Unde bene per Salomonem dicitur: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem, immolavit victimas, miscuit vinum, proposuit mensam, misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et moenia civitatis [Prov. IX, 1, 2, 3]. Sapientia quippe domum sibi condidit, cum unigenitus Dei Filius in semetipso intra uterum Virginis, mediante anima, humanum sibi corpus creavit. Sic quippe corpus Unigeniti domus Dei dicitur, sicut etiam templum vocatur; ita vero, ut unus idemque Dei atque hominis filius ipse sit qui inhabitat, ipse qui inhabitatur. Quod tamen recte et aliter accipitur, si domus sapientiae Ecclesia vocetur. Quae septem sibi columnas excidit, quia ab amore praesentis saeculi disiunctas ad portandam eiusdem Ecclesiae fabricam mentes praedicantium erexit. Quae pro eo quod perfectionis virtute subnixae sunt, septenario numero designantur. Immolavit victimas, quia vitam praedicantium mactari in persecutione permisit. Vinum miscuit, quia divinitatis et humanitatis suae nobis pariter arcana praedicavit. Mensam quoque proposuit, quia Scripturae sacrae nobis pabula aperiendo praeparavit. Ancillas etiam suas misit, quae ad arcem nos atque civitatis moenia vocarent, quia praedicatores infirmos abiectosque habere studuit, qui fideles populos ad spiritalis patriae aedificia superna colligerent. Unde in Evangelio Dominus Nathanaelem laudat [Ioan. I, 47], nec tamen in sorte praedicantium numerat, quia ad praedicandum eum tales venire debuerant, qui de laude propria nihil habebant, ut tanto [Corb. Germ., Ebroic., Gemet. aliique Norm., ac Val. Cl., solius veritatis. Ita etiam vet. Edit.] solidius veritatis esse cognosceretur quod agerent, quanto et aperte cerneretur quia ad hoc agendum per se idonei non fuissent. Ut ergo mira potentia per praedicatorum linguas claresceret, prius mirabilius actum est ut eorumdem praedicantium meritum nullum esset. Ancillas ergo Dominus misit, et Leviathan huius fortitudinem ligavit, quia infirmos praedicatores mundo exhibuit, et potentes quosque, qui eius corpus fuerant, sub terroris sui vinculo restrinxit. Et in semetipso Leviathan iste ancillis ligatur, cum infirmis praedicantibus, veritatis clarescente lumine, contra electorum mentes antiquus hostis non quantum vult saevire permittitur; sed ne sub infidelitatis captivitate cunctos quos appetit teneat, signis et virtutibus coarctatur. Ipse ergo per se hoc fortiter facit, qui contra contra illum vires non fortibus tribuit. Sed quia quos contra eum Dominus mittat insinuat, nunc etiam quid ipsi agant qui mittuntur, adiungit. Sequitur:
Gregorius Magnus HOME

bke23.93r bsb4611.126 csg209.344 sbb354.337 uwb149.46

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik